Ego autem etsi refellere istorum argumenta non ualeam, uideo tamen inhaerendum esse his quae in scripturis sunt apertissima, ut ex his reuelentur obscura aut, si mens nondum est idonea, quae possit ea uel demonstrata cernere uel abstrusa uestigare, sine ulla haesitatione credantur. quid autem apertius tot tantisque testimoniis diuinorum eloquiorum, quibus dilucidissime apparet nec praeter Christi societatem ad uitam salutemque aeternam posse quemquam hominum peruenire nec diuino iudicio iniuste aliquem posse damnari, hoc est ab illa uita et salute separari? unde fit consequens, ut, quoniam nihil agitur aliud, cum paruuli baptizantur, nisi ut incorporentur ecclesiae, id est Christi corpori membrisque socientur, manifestum sit eos ad damnationem, nisi hoc eis conlatum fuerit, pertinere. non autem damnari possent, si peccatum utique non haberent. hoc 4 Matth. 25, 34 7 Matth. 25, 46 26 cf. Eph. 1, 23 2 aut] uel zbd absordius A 3 praedicaens V qui AM 6 sit ipsum] sit etia suum (u alt. s.l.m2) V 7 ambustionem (co s . a ni2) V 8 hunc] istum zd secunturz 9 perucrscjLmlSVPG repugnantia* L repugnantiaeSFmfPO 12 quid (d s.l.m. rec.)P 13 eos] nos V 15 ne∗ L nec Km2 16 refelle Vml lshiisyliis<2 aut] ut A e ̄ ∗∗G 19obstrusa A inucstigarezbd 21 dilicidissime Kml lucidissime A 22 aeternam (a jin. ex u) V possit Vml quenquam Lm2A 23 iniuste post aliquem praeb. Kb posse aliquem KJlbd 24 et] ac Kb saparariG 25 fiua (cu?.m2)A quamSTG baptizantur (e s.a)F 26 xpi id est V 27 hoc om. z 28 possint Kml quia illa aetas nullum in uita propria contrahere potuit, restat intellegere uel, si hoc nondum possumus, saltim credere trahere paruulos originale peccatum.