Videsne, obsecro, quemadmodum hoc totum Pelagius non ex sua, sed ex aliorum persona indiderit scriptis suis usque adeo sciens hanc nescio quam esse nouitatem, quae contra antiquam et ecclesiae insitam opinionem sonare nunc coeperit, ut eam ipse confiteri aut uerecundatus aut ueritus fuerit. et forte hoc ipse non sentit, quod sine peccato nascatur homo, cui fatetur necessarium esse baptismum, in quo fit remissio peccatorum; quod sine peccato damnetur homo, quem necesse est non baptizatum in non credentibus deputari, quia utique scriptura euangelica fallere non potest, in qua apertissime legitur: qui non crediderit, condemnabitur; postremo quod sine peccato imago dei non admittatur ad regnum dei, quoniam nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, 3.6 Pelagius 8 cf. Contra Iulianum Pel. VI 7, 18 (XLIV 843 M) 24 Marc. 16, 16 26 Ioh. 3, 5 2 iam] et iam V respodisse Kml 3 si ml ex sed L sed SVG adeae S adQ**G inquiunt] equi dicunt V 4 et eras.V eis K hiis A iis d 5 alt. non om.A expugne∗t L expugnent SVPG 6 admonea*tL admoneant SVPG ammoneatX sequutusLSVG 7 baptissimus Pm2 munda tanti.. (s.l.ml quū)L munda tanticumSG anticu Vml illu A 8 poterunt/i 9 accidit LmlSVPGA 10 quia si] quasi LmlSVmlG 11 esset V 12 Adae tam] adętiã V adae etam K adae**ta (e et t s.l.m2) G 14 remittat VwJPG 15 hoc totum om.P 17 esset V 18 etom.zMl\'bd 19iautG uerucundatusG 20 baptissimum Pm2 21 et quod bd peccato] baptismo b 22 quem] cu A 23 fellereluS fallere (a in ras.) V iaaqua Pm2 25 posttremo V peccato] baptismo b amittatur (d s. a m2) K ammittatur C amittatur M committatur T non potest introire in regnum dei, atque ita uel in aeternam mortem sine peccato praecipitetur aut, quod est absurdius, extra regnum dei habeat uitam aeternam, cum dominus praedicens quid suis in fine dicturus sit: ucnitc, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi, manifestauerit etiam quid sit ipsum regnum quod dicebat ita concludens: sic ibunt illi in ambustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. haec ergo et alia, quae hunc sequuntur errorem, nimium peruersa et christianae repugnantia ueritati credo quod uir ille tam egregie christianus omnino non sentiat. sed fieri potest, ut etiam istorum argumentis, qui contra peccati traducem sentiunt, adhuc fortasse ita moueatur, ut audire uel nosse quid contra eos dicatur expectet; et ideo quid illi dicant qui contra peccati traducem sentiunt nec tacere uoluit, ut quaestio discutienda insinuaretur, et a persona sua remouit, ne hoc etiam ipse sentire iudicaretur