<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Nemo itaque de hac re fallatur et fallat. omnes adimit <lb/>
            atque aufert iste sanctae scripturae sensus manifestus ambages. <lb/>
            quemadmodum ab origine trahitur mors in corpore mortis huius, sic <lb/>
            ab origine tractum est et peccatum in hac carne peccati; propter quod <lb/>
            sanandum et propagine adtractum et uoluntate auctum atque <lb n="15"/>
            ipsam carnem resuscitandam medicus uenit in similitudine carnis <lb/>
            peccati, qui non est opus sanis. sed aegrotantibus, nec uenit uocare <lb/>
            iustos, sed peccatores. proinde quod ait apostolus, cum fideles moneret, <lb/>
            ut se ab infidelibus coniugibus non disiungerent: sanctificatus <lb/>
            est enim uir infidelis in uxore et sanctificata<lb n="20"/>
            est mulier infidelis in fratre; alioquin filii uestri inmundi <lb/>
            essent, nunc autem sancti sunt, aut sic est accipiendum, <lb/>
            quemadmodum et nos alibi et Pelagius cum eandem ad Corinthios <lb/>
            epistolam tractaret exposuit, quod exempla iam praecesserant et <lb/>
            uirorum quos uxores et feminarum quas mariti lucrifecerant Christo

<note type="footnote"> 1 I Cor. 15, 56 4 Rom. 5, 20 5. 8 Gal. 3, 22 6 I Cor. 15, 57 <lb/>
            7 cf. Rom. 5, 20 13 cf. Rom. 7, 24 17 cf. Marc. 2, 17 19 Cor. 7, 14 <lb/>
            23 cf. De serm. dom. in monte I 45 (XXXIV 1252 Jl) et Pelagii Comm. <lb/>
            (XXX 766.767 M) </note>

<note rend="script" type="footnote">1 mortuus <hi rend="italic">Vml</hi> peccati <hi rend="italic">Ltnl</hi> 2 moriremur <hi rend="italic">V</hi> 3 ut non <hi rend="italic">V</hi> emundatione <lb/>
            <hi rend="italic">Lml</hi> 4 habundaret VP31 5 coconclusit <hi rend="italic">V</hi> 6 quid <hi rend="italic">V</hi> iEm xpm dum <lb/>
            nrm <hi rend="italic">P</hi> 7 nostrum <hi rend="italic">om.A</hi> ubi <hi rend="italic">s.l.mlV post</hi> abundauit <hi rend="italic">exp.ibi V</hi> peccatum <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg</hi>. al delictum) b 8 et gratia <hi rend="italic">b</hi> promisso <hi rend="italic">Pml</hi> promisio G 9 per <hi rend="italic">s. exp</hi>. <lb/>
            et G <hi rend="italic">10 gratiam V 11 rcfellatur Kml et fallat om. A 12 ista J/, om. KAC <lb/>
            scae Us K, om. M 13 originale Lml traitur PC; trahitur-origine in mg. Km2 <lb/>
            14 et om.zd hac om. A 15 atque om. A</hi> atque] <hi rend="italic">add. ad zbd</hi> 1G simili- <lb/>
            <hi rend="italic">tudinc A 22 quia Sm2A 18 quod otn. A scificati A 23 chorintios V</hi> <lb/>
            24 epistulaiS <hi rend="italic">apistola. G, om. P</hi> quod] cu <hi rend="italic">A</hi> 25 <hi rend="italic">alt</hi>. quos <hi rend="italic">A</hi> lucrifaecerent <hi rend="italic">Gtnl</hi> <lb/>
            lucrifacerent <hi rend="italic">K</hi> Christo <hi rend="italic">om. V</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="149"/>
            et paruulorum ad quos faciendos Christianos uoluntas christiana <lb/>
            etiam unius parentis cuicerat, aut si, quod magis uerba apostoli uidentur <lb/>
            sonare et quodam modo cogere, aliqua illic intellegenda est <lb/>
            sanctificatio, qua sanctificabantur uir uel mulier infidelis in coniuge <lb/>
            fideli et qua sancti nascebantur filii fidelium, siue quia in menstruo <lb n="5"/>
            cruore mulieris a concubitu continebat, quicumque uir uel femina id <lb/>
            in lege didicerat — nam hoc Hiezechiel inter illa praecepta ponit, <lb/>
            quae non figurate accipienda sunt — siue propter aliam quamlibet, <lb/>
            quae ibi aperte posita non est, ex ipsa necessitudine coniugiorum <lb/>
            atque filiorum sanctitatis asperginem, illud tamen sine dubitatione <lb n="10"/>
            tenendum est, quaecumque illa sanctificatio sit, non ualere ad Christianos <lb/>
            faciendos atque ad ( dimittenda peccata, nisi christiana et <lb/>
            ecclesiastica institutione et sacramentis efficiantur fideles. nam nec <lb/>
            coniuges infideles, quamlibet sanctis et iustis coniugibus haereant, <lb/>
            ab iniquitate mundantur, quae a regno dei separatos in damnationem <lb n="15"/>
            uenire conpellit, nec paruuli de quibuslibet sanctis iustisque procreati <lb/>
            originalis peccati reatu absoluuntur, nisi in Christo fuerint baptizati, <lb/>
            pro quibus tanto inpensius loqui debemus quanto pro se ipsi minus <lb/>
            possunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>