Nemo itaque de hac re fallatur et fallat. omnes adimit atque aufert iste sanctae scripturae sensus manifestus ambages. quemadmodum ab origine trahitur mors in corpore mortis huius, sic ab origine tractum est et peccatum in hac carne peccati; propter quod sanandum et propagine adtractum et uoluntate auctum atque ipsam carnem resuscitandam medicus uenit in similitudine carnis peccati, qui non est opus sanis. sed aegrotantibus, nec uenit uocare iustos, sed peccatores. proinde quod ait apostolus, cum fideles moneret, ut se ab infidelibus coniugibus non disiungerent: sanctificatus est enim uir infidelis in uxore et sanctificata est mulier infidelis in fratre; alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt, aut sic est accipiendum, quemadmodum et nos alibi et Pelagius cum eandem ad Corinthios epistolam tractaret exposuit, quod exempla iam praecesserant et uirorum quos uxores et feminarum quas mariti lucrifecerant Christo 1 I Cor. 15, 56 4 Rom. 5, 20 5. 8 Gal. 3, 22 6 I Cor. 15, 57 7 cf. Rom. 5, 20 13 cf. Rom. 7, 24 17 cf. Marc. 2, 17 19 Cor. 7, 14 23 cf. De serm. dom. in monte I 45 (XXXIV 1252 Jl) et Pelagii Comm. (XXX 766.767 M) 1 mortuus Vml peccati Ltnl 2 moriremur V 3 ut non V emundatione Lml 4 habundaret VP31 5 coconclusit V 6 quid V iEm xpm dum nrm P 7 nostrum om.A ubi s.l.mlV post abundauit exp.ibi V peccatum (in mg . al delictum) b 8 et gratia b promisso Pml promisio G 9 per s. exp . et G 10 gratiam V 11 rcfellatur Kml et fallat om. A 12 ista J/, om. KAC scae Us K, om. M 13 originale Lml traitur PC; trahitur-origine in mg. Km2 14 et om.zd hac om. A 15 atque om. A atque] add. ad zbd 1G simili- tudinc A 22 quia Sm2A 18 quod otn. A scificati A 23 chorintios V 24 epistulaiS apistola. G, om. P quod] cu A 25 alt . quos A lucrifaecerent Gtnl lucrifacerent K Christo om. V et paruulorum ad quos faciendos Christianos uoluntas christiana etiam unius parentis cuicerat, aut si, quod magis uerba apostoli uidentur sonare et quodam modo cogere, aliqua illic intellegenda est sanctificatio, qua sanctificabantur uir uel mulier infidelis in coniuge fideli et qua sancti nascebantur filii fidelium, siue quia in menstruo cruore mulieris a concubitu continebat, quicumque uir uel femina id in lege didicerat — nam hoc Hiezechiel inter illa praecepta ponit, quae non figurate accipienda sunt — siue propter aliam quamlibet, quae ibi aperte posita non est, ex ipsa necessitudine coniugiorum atque filiorum sanctitatis asperginem, illud tamen sine dubitatione tenendum est, quaecumque illa sanctificatio sit, non ualere ad Christianos faciendos atque ad ( dimittenda peccata, nisi christiana et ecclesiastica institutione et sacramentis efficiantur fideles. nam nec coniuges infideles, quamlibet sanctis et iustis coniugibus haereant, ab iniquitate mundantur, quae a regno dei separatos in damnationem uenire conpellit, nec paruuli de quibuslibet sanctis iustisque procreati originalis peccati reatu absoluuntur, nisi in Christo fuerint baptizati, pro quibus tanto inpensius loqui debemus quanto pro se ipsi minus possunt.