<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Quamquam etiam ibi ad Corinthios locum ipsum de resurrectione <lb/>
            diu tractatum sic in fine concluserit, ut nos dubitare non <lb/>
            sineret mortem quoque corporis merito accidisse peccati. cum <lb/>
            enim dixisset: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem <lb/>
            et mortale hoc induere inmortalitatem. cum<lb n="5"/>
            autem corruptibile hoc indutum fuerit incorruptionem <lb/>
            et mortale hoc inmortalitatem, tunc fiet, inquit, sermo <lb/>
            qui scriptus est: absorta est mors in uictoriam. ubi est, <lb/>
            mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? deinde <lb/>
            subiecit: aculeus autem mortis est peccatum, uirtus uero<lb n="10"/>
            peccati lex. quia ergo, sicut apostoli apertissima uerba declarant, <lb/>
            10 absorbebitur mors in uictoriam, quo corruptibile et mortale hoc <lb/>
            induet incorruptionem et inmortalitatem, id est quo uiuificabit <lb/>
            deus et mortalia corpora nostra propter inhabitantem spiritum eius <lb/>
            in nobis, manifestum est et huius mortis corporis, quae resurrectioni<lb n="15"/>
            corporis contraria est, aculeum fuisse peccatum, aculeum autem, <lb/>
            quo mors facta est, non quem mors fecit; peccato enim morimur, non <lb/>
            morte peccamus. sic itaque dictum est \'aculeus mortis\', quomodo <lb/>
            lignum uitae, non quod hominis uita faceret, sed quo uita hominis <lb/>
            fieret, et quomodo lignum scientiae, per quod scientia fieret hominis,<lb n="20"/>
            non quod per suam scientiam fecerit homo. sic ergo et aculeus mortis, , <lb/>
            quo mors facta est, non quem mors fecit. sic enim dicimus et

<note type="footnote">4 I Cor. 15,53—66 13 cf. Rom. 8,11 19 cf. Gen. 2,9 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 quanquam Lm2 ibi etiam b</hi> chorintios V <hi rend="italic">2 diu] dni b</hi> tractum F <lb/>
            <hi rend="italic">4 opportet L 5 induere om. ml G mortalitatem LmlSV</hi> cum auteminmortalitatem] <lb/>
            cu au mortale hoc inquit induet inmortalitatem <hi rend="italic">KAC, om. Gmlil</hi> <lb/>
            7 hoc] <hi rend="italic">add. induet b inquidGV, om. A, exp. L 8 absorpta A</hi> uictoria <lb/>
            <hi rend="italic">LSVGm2PA31b; post</hi> uictoria <hi rend="italic">eras</hi>. tua G 9 uictoria] contentio <hi rend="italic">z, b in mg</hi>. <lb/>
            aculus <hi rend="italic">L</hi> 10 est <hi rend="italic">om. L</hi> autem uero <hi rend="italic">LmlS</hi> autem ueroF aute*u <lb/>
            (u <hi rend="italic">in ras.) G</hi> autem <hi rend="italic">P</hi> 11 declarant uerbaK 12 obsorbebitur <hi rend="italic">Pml</hi> absor- <lb/>
            <hi rend="italic">betur A uictoria zCb curriptibile V 13 mortalitatem Lml</hi> idem <hi rend="italic">(tn mg. 1 e) V</hi> <lb/>
            quod z qui Kml <hi rend="italic">uiuificabit (bi s.l.) L uiuificauit CM 14 habitantcm ACMb <lb/>
            15 et om. A resurrectione LmlSmlVml PGKml</hi> resurrectionis C 16 corporis] <lb/>
            <hi rend="italic">carnis b</hi> 17 quem] <hi rend="italic">quHLml quaeG quae S p.c. peccatu Vtnl</hi> 18 mortis] <lb/>
            <hi rend="italic">mors A 19 dignum LmlSml PmlG quo Lm1SVm1PG uita<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> Sp.c.A <lb/>
            quod KAJI</hi> hominis uita P <hi rend="italic">hominis om. A 20 ct om. PGKAM dignum Vtnl <lb/>
            quo SmlVtnlGml 21 siGml etom.A</hi> 22 feccrit Km2AMb </note><lb/>
             
<pb n="147"/>
            poculum mortis, quo aliquis mortuus sit ucl mori possit, non quod moriens <lb/>
            mortuusue confecerit. aculeus itaque mortis peccatum est, peccato <lb/>
            punctum mortificatum est genus humanum. quid adhuc quaerimus <lb/>
            cuius mortis, utrum animae an corporis? utrum primae, qua nunc <lb/>
            omnes morimur, an secundae, qua tunc impii morientur? nulla causa <lb n="5"/>
            est est exagitandi quaestionem, nullus tergiuersandi locus; apostoli uerba, <lb/>
            quibus id agebat, interrogata respondent.. cum mortale hoc, inquit, <lb/>
            induerit inmortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus <lb/>
            est: absorta es.t mors in uictoriam. ubi est, mors, uictoria <lb/>
            tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis <lb n="10"/>
            peccatum, uirtus uero peccati lex. de resurrectione corporis <lb/>
            agebat, quod absorbebitur mors in uictoriam, cum mortale hoc induerit <lb/>
            inmortalitatem.. tunc ipsi morti insultabitur, quae in uictoriam resurrectione <lb/>
            corporis absorbebitur. tunc ei dicetur: ubi est, mors, <lb/>
            uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? morti ergo corporis <lb n="15"/>
            hoc dicetur. hanc enim absorbebit uictoriosa inmortalitas, <lb/>
            cum mortale hoc inmortalitate induetur. morti, inquam, corporis tunc <lb/>
            dicetur:\' ubi est mors, uictoria tua, qua hic omnes sic uiceras, ut <lb/>
            etiam dei filius tecum confligeret teque non uitando, sed suscipiendo <lb/>
            superaret? uicisti in morientibus, uicta es in resurgentibus. uictoria <lb n="20"/>
            tua, qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit, uictoria <lb/>
            nostra, qua in corporibus absorta es resurgentium, aeterna constabit. <lb/>
            ubi est aculeus tuus? hoc est peccatum, quo puncti et uenenati <lb/>
            sumus, ut etiam in nostris corporibus fieres et ea tam longo saeculo

<note type="footnote">5 cf. Apoc. 2,11 etc. 7 I Cor. 15,54-56 </note>

<note type="footnote">1 quod] quem <hi rend="italic">KA</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 2 pcccato] peccati <hi rend="italic">Vm2Pm2bd</hi> 3 punctu <hi rend="italic">Vbd</hi> <lb/>
            puncto <hi rend="italic">Pm2</hi> 5 monentur <hi rend="italic">L p.c</hi>. 6 apostoli] amplius <hi rend="italic">V</hi> 7 interroganti ni2 <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            interroga S <hi rend="italic">quu Lml mor*tale L 8 induitur C 9 absorpta A <lb/>
            mors mn.Gml uictoriazAA</hi> 10 mortis] <hi rend="italic">add. est d laqua Lm2Sm2bd</hi> <lb/>
            absoluebiturS uictoria zMb <hi rend="italic">quu Lml V qua G induerit om. Gml</hi> <lb/>
            13 uictoria £ m2&amp; resurrectionis 6 <hi rend="italic">14 dicitur SVml</hi> 15 uictoria] contentio z <lb/>
            tua om. M 16 hoc <hi rend="italic">om. S</hi> dicitur M, <hi rend="italic">om. S</hi> absorbebitur V absoruebit M <lb/>
            <hi rend="italic">17 mortalitate A</hi> hoc-indlleturom. A <hi rend="italic">immortalitatem Md</hi> induitur Jf <lb/>
            tunc] <hi rend="italic">hoc zd 18 ubi est om. V mors om. zd hic om.zMTd uieras Sml</hi> <lb/>
            19 uitando] uitam donando <hi rend="italic">LSVmlPG</hi> 20 uictes (om. es)T\' 22 uestra V <lb/>
            constauitSmlVtnlC constititSmJ? 23 benenatiLm1Sm1Vm1Gm1uenerati M <lb/>
            24 figeres <hi rend="italic">P, d addiw</hi> te <hi rend="italic">ante</hi> etiam saeculo] tempore <hi rend="italic">zbd</hi> </note>

<note type="footnote">10* </note> <lb/>
             
<pb n="148"/>
            possideres? aculeus autem -mortis est peccatum, uirtus <lb/>
            uero peccati lex. peccauimusin uno omnes, ut moreremur in uno <lb/>
            omnes; accepimus legem, non ut emendatione finiremus peccatum, <lb/>
            sed ut transgressione augeremus. lex enim subintrauit, ut abundaret <lb/>
            peccatumet: conclusit scriptura omnia sub peccato.<lb n="5"/>
            sed deo gratias, qui dedit nobis uictoriam per dominum <lb/>
            nostrum legum Christum, ut, ubi abundauit peccatum, <lb/>
            superabundaret gratia atque ut promissio ex fide Iesu Christi <lb/>
            daretur credentibus et uinceremus mortem per inmortalem resurrectionem <lb/>
            et aculeum eius peccatum per gratuitam iustificationem\'. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>