<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Sic ergo illa argumentatio posita est: <hi rend="italic">hi autem,</hi> inquit, <lb/>
            <hi rend="italic">qui contra traducem peccati sunt, ita illam impugnare nituntur: si Adae, <lb/>
            inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia <lb n="20"/>
            etiam non credentibus prodest, quia similiter, immo et magis dicit per <lb/>
            unum saluari, quam per unum ante perierunt</hi>. huic ergo, ut dixi, argumento <lb/>
            in illis duobus libris, quos ad te scripsi, nihil respondi neque

<note type="footnote"> 9cf. Rora. 5,12 1S Pelagius cf. De peccato originali 21, 24 (CSEL XLII <lb/>
            183, 13). Operis impcrf. I 56 (XLV 1078 M). Hicron. opera XXX 695. 696 M. <lb/>
            Mercatoris Comm. super nom. Cael. (XLVIII 86 M). Zimmer, Pclagius in Irlaiul <lb/>
            p. 296. Souter, The Commentary of Pelagius (Proccedings of the British <lb/>
            Academy II) p. 3 sqq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 honiinibus Pml 2 quod s.l.m2L,om. SVtalG pr. uel om. P</hi> 4 quod <lb/>
            <hi rend="italic">z ACM</hi> traditac <hi rend="italic">5 qui alitcr (ipr. s.l.)Lml VmlKm2 qualiteri\'C/1 <lb/>
            consisteret Kml</hi> 6 paucos A ulagii Lm1 pelagiSVml 7 uiri ut audio <lb/>
            sancti <hi rend="italic">bd</hi> parui <hi rend="italic">Km2</hi> pro paruo M profectu (u b. f <hi rend="italic">ml)L,A</hi> prouectum C <lb/>
            prouectusK <hi rend="italic">in eras. V 8 apostoliom. A</hi> epistolã LC epistolaSPJI <lb/>
            <hi rend="italic">aepystolas A\',ow. V preuissimas Kml 11 quadam Kml 12 gestare om..N<lb/>
             quam om. V</hi> 13 non refclli] n respondiq: F <hi rend="italic">quaSml quia in mg. m2 V</hi> <lb/>
            14 uenerat] <hi rend="italic">nouerant S</hi> posset <hi rend="italic">alia GmlCM</hi> possit <hi rend="italic">alia Kml</hi> 15 <hi rend="italic">quapter Kml <lb/>
            quo illic opcm Kml quo LmlSG ccrtc Vml</hi> 16uolui*G <hi rend="italic">eidein KmlM</hi> quibus <lb/>
            <hi rend="italic">s.l.m3V,om.M mihi (hisJ.n»2)L</hi> 18 hii SA hi∗G <hi rend="italic">19quiom. A</hi> peccati*!\' <lb/>
            illaJi <hi rend="italic">aede £ a*dae VG</hi> 20inquity <hi rend="italic">22perier(er s.l.ml)G</hi> et(us. e)T dLxi. r </note>

<note type="footnote"> LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. </note>

<note type="footnote"> 9 </note> <lb/>
             
<pb n="130"/>
            id mihi prorsus redarguendum proposui. nunc ergo prius illud adtende <lb/>
            quemadmodum, cum dicunt: <hi rend="italic">si Adae peccatum etiam non peccantibus <lb/>
            nocet, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest,</hi> <lb/>
            absurdissimum utique et falsissimum iudicant, ut Christi iustitia <lb/>
            etiam non credentibus prosit. unde putant confici nec primi hominis<lb n="5"/>
            peccatum paruulis non peccantibus nocere potuisse, sicut Christi <lb/>
            iustitia prodesse ullis non credentibus non potest. dicant itaque, <lb/>
            iustitia Christi quid baptizatis paruulis prosit, dicant omnino quod <lb/>
            uolunt. profecto enim, si se Christianos esse meminerunt, aliquid <lb/>
            prodesse non ambigunt. quodlibet igitur prosit, prodesse, sicut etiam<lb n="10"/>
            ipsi adserunt, non credentibus non potest. unde coguntur paruulos <lb/>
            baptizatos in credentium numero deputare et auctoritati sanctae ubique <lb/>
            ecclesiae consentire, quae fidelium eos nomine non censet indignos, <lb/>
            quibus iustitia Christi etiam secundum istos prodesse non nisi credentibus <lb/>
            posset. sicut ergo eorum per quos renascuntur iustitiae spiritus responsione<lb n="15"/>
            sua traicit in eos fidem, quam uoluntate propria nondum <lb/>
            habere potuerunt, sic eorum per quos nascuntur caro peccati traicit <lb/>
            in eos noxam, quam nondum uita propria contraxerunt. et sicut eos <lb/>
            uitae spiritus in Christo regenerat fideles, sic eos corpus mortis in <lb/>
            Adam generauerat peccatores; illa enim carnalis generatio est. haec<lb n="20"/>
            spiritalis; illa facit filios carnis, haec spiritus; illa filios mortis, haec <lb/>
            filios resurrectionis; illa filios saeculi, haec filios dei; illa filios irae, <lb/>
            haec filios misericordiae; ac per hoc illa peccato originali obligatos, <lb/>
            ista omnis peccati uinculo liberatos. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>