Sic ergo illa argumentatio posita est: hi autem, inquit, qui contra traducem peccati sunt, ita illam impugnare nituntur: si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest, quia similiter, immo et magis dicit per unum saluari, quam per unum ante perierunt . huic ergo, ut dixi, argumento in illis duobus libris, quos ad te scripsi, nihil respondi neque 9cf. Rora. 5,12 1S Pelagius cf. De peccato originali 21, 24 (CSEL XLII 183, 13). Operis impcrf. I 56 (XLV 1078 M). Hicron. opera XXX 695. 696 M. Mercatoris Comm. super nom. Cael. (XLVIII 86 M). Zimmer, Pclagius in Irlaiul p. 296. Souter, The Commentary of Pelagius (Proccedings of the British Academy II) p. 3 sqq. 1 honiinibus Pml 2 quod s.l.m2L,om. SVtalG pr. uel om. P 4 quod z ACM traditac 5 qui alitcr (ipr. s.l.)Lml VmlKm2 qualiteri\'C/1 consisteret Kml 6 paucos A ulagii Lm1 pelagiSVml 7 uiri ut audio sancti bd parui Km2 pro paruo M profectu (u b. f ml)L,A prouectum C prouectusK in eras. V 8 apostoliom. A epistolã LC epistolaSPJI aepystolas A\',ow. V preuissimas Kml 11 quadam Kml 12 gestare om..N quam om. V 13 non refclli] n respondiq: F quaSml quia in mg. m2 V 14 uenerat] nouerant S posset alia GmlCM possit alia Kml 15 quapter Kml quo illic opcm Kml quo LmlSG ccrtc Vml 16uolui*G eidein KmlM quibus s.l.m3V,om.M mihi (hisJ.n»2)L 18 hii SA hi∗G 19quiom. A peccati*!\' illaJi aede £ a*dae VG 20inquity 22perier(er s.l.ml)G et(us. e)T dLxi. r LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. 9 id mihi prorsus redarguendum proposui. nunc ergo prius illud adtende quemadmodum, cum dicunt: si Adae peccatum etiam non peccantibus nocet, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest, absurdissimum utique et falsissimum iudicant, ut Christi iustitia etiam non credentibus prosit. unde putant confici nec primi hominis peccatum paruulis non peccantibus nocere potuisse, sicut Christi iustitia prodesse ullis non credentibus non potest. dicant itaque, iustitia Christi quid baptizatis paruulis prosit, dicant omnino quod uolunt. profecto enim, si se Christianos esse meminerunt, aliquid prodesse non ambigunt. quodlibet igitur prosit, prodesse, sicut etiam ipsi adserunt, non credentibus non potest. unde coguntur paruulos baptizatos in credentium numero deputare et auctoritati sanctae ubique ecclesiae consentire, quae fidelium eos nomine non censet indignos, quibus iustitia Christi etiam secundum istos prodesse non nisi credentibus posset. sicut ergo eorum per quos renascuntur iustitiae spiritus responsione sua traicit in eos fidem, quam uoluntate propria nondum habere potuerunt, sic eorum per quos nascuntur caro peccati traicit in eos noxam, quam nondum uita propria contraxerunt. et sicut eos uitae spiritus in Christo regenerat fideles, sic eos corpus mortis in Adam generauerat peccatores; illa enim carnalis generatio est. haec spiritalis; illa facit filios carnis, haec spiritus; illa filios mortis, haec filios resurrectionis; illa filios saeculi, haec filios dei; illa filios irae, haec filios misericordiae; ac per hoc illa peccato originali obligatos, ista omnis peccati uinculo liberatos.