<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Nunc tamen illud, quod ait apostolus: per unum <lb n="5"/>
            hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum <lb/>
            mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo <lb/>
            omnes peccauerunt, sic accipiamus, ne tot tantisque apertissi- <lb/>
            Illis diuinarum scripturarum testimoniis, quibus docemur praeter <lb/>
            Christi societatem, quae in illo et cum illo fit, cum sacramentis eius <lb n="10"/>
            inbuimur et eius membris incorporamur, uitam salutemque aeternam <lb/>
            adipisci neminem posse, nimis insipienter atque infeliciter repugnare <lb/>
            iudicemur. neque enim alio sensu dictum est ad Romanos: per <lb/>
            unum hominem peccatum intrauit in mundum et per <lb/>
            peccatum mors atque ita in omnes homi nes pertransiit, <lb n="15"/>
            quam illo quo dictum est ad Corinthios: per hominem mors et per <lb/>
            hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam <lb/>
            omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. <lb/>
            nemo quippe ambigit hoc ibi de morte corporis dictum, quoniam <lb/>
            de resurrectione corporis magna apostoli intentione quaestio <lb n="20"/>
            uersabatur. et ideo uidetur ibi de peccato tacuisse, quia non erat <lb/>
            quaestio de iustitia; hic autem ad Romanos utrumque posuit et <lb/>
            utrumque diutissime commendauit, peccatum in Adam, iustitiam in <lb/>
            Christo et mortem in Adam, uitam in Christo; quae omnia uerba <lb/>
            sermonis apostolici, quantum potui satisque uisum est, in primo, ut <lb n="25"/>
            iam dixi, duorum illorum libro perscrutatus aperui.

<note type="footnote"> 5 Rom. 5, 12 13 Rom. 5,12 1G I Cor. 15, 21. 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 hoc-memine- ora. V</hi> 4 neccesse 5 <hi rend="italic">caute V</hi> disputandi M 5 apls <lb/>
            <hi rend="italic">add. III2 S</hi> 8 tantis <hi rend="italic">V</hi> 9 <hi rend="italic">docemus Sml V</hi> 12 hominem (ho <hi rend="italic">in ras.) V <lb/>
            14u*nianL in mnndum intrauit d 15 ita otn. LmlSYPG qua*illud exquam <lb/>
            illo L quam alio b 16 quod (d s.l.)L,GmlKA</hi> chorintiosV <hi rend="italic">pr. por] add. <lb/>
            unum A 18 uiuicabuntur K uiuificantnr M 19 hoc ex ac L hacSml ac VG</hi> <lb/>
            de corpore mortis <hi rend="italic">z</hi> de corporis morte <hi rend="italic">bd</hi> 20 apostoli] amplius V 21 ibi] <lb/>
            tibi <hi rend="italic">V</hi> 22 posuit (exposuitLm2) et utrumque posuit LV et utrumque posuit <lb/>
            <hi rend="italic">exp. S</hi> et om. <hi rend="italic">KA</hi> 23 diutissime] iustisslme K iustitiam-Adam in <hi rend="italic">tng. G</hi> <lb/>
            24 et mortem <hi rend="italic">bis K</hi> et uitam <hi rend="italic">P et</hi> uitam <hi rend="italic">d</hi> 25 posui <hi rend="italic">V</hi> ut iam dixi] etiam <hi rend="italic">P</hi> </note>

<note type="footnote"> LX. August. VIII pars I. Vrba et Zyoba. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> 
<pb n="146"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>