Nunc tamen illud, quod ait apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, sic accipiamus, ne tot tantisque apertissi- Illis diuinarum scripturarum testimoniis, quibus docemur praeter Christi societatem, quae in illo et cum illo fit, cum sacramentis eius inbuimur et eius membris incorporamur, uitam salutemque aeternam adipisci neminem posse, nimis insipienter atque infeliciter repugnare iudicemur. neque enim alio sensu dictum est ad Romanos: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors atque ita in omnes homi nes pertransiit, quam illo quo dictum est ad Corinthios: per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. nemo quippe ambigit hoc ibi de morte corporis dictum, quoniam de resurrectione corporis magna apostoli intentione quaestio uersabatur. et ideo uidetur ibi de peccato tacuisse, quia non erat quaestio de iustitia; hic autem ad Romanos utrumque posuit et utrumque diutissime commendauit, peccatum in Adam, iustitiam in Christo et mortem in Adam, uitam in Christo; quae omnia uerba sermonis apostolici, quantum potui satisque uisum est, in primo, ut iam dixi, duorum illorum libro perscrutatus aperui. 5 Rom. 5, 12 13 Rom. 5,12 1G I Cor. 15, 21. 22 2 hoc-memine- ora. V 4 neccesse 5 caute V disputandi M 5 apls add. III2 S 8 tantis V 9 docemus Sml V 12 hominem (ho in ras.) V 14u*nianL in mnndum intrauit d 15 ita otn. LmlSYPG qua*illud exquam illo L quam alio b 16 quod (d s.l.)L,GmlKA chorintiosV pr. por] add. unum A 18 uiuicabuntur K uiuificantnr M 19 hoc ex ac L hacSml ac VG de corpore mortis z de corporis morte bd 20 apostoli] amplius V 21 ibi] tibi V 22 posuit (exposuitLm2) et utrumque posuit LV et utrumque posuit exp. S et om. KA 23 diutissime] iustisslme K iustitiam-Adam in tng. G 24 et mortem bis K et uitam P et uitam d 25 posui V ut iam dixi] etiam P LX. August. VIII pars I. Vrba et Zyoba. 10