<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> At enim: <hi rend="italic">si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa <lb/>
            tantum habet traducem peccati et ipsa sola poenam meretur</hi> — hoc enim<lb n="10"/>
            sentiunt — <hi rend="italic">iniustum esse dicentes, ut hodie nata anima non ex massa<lb/>
             Adae tam antiquum peccatum portet alienum</hi>. adtende, obsecro te, <lb/>
            quemadmodum uir circumspectus Pelagius — nam ex eius libro haec <lb/>
            quae modo posui uerba transcripsi — sensit quam in difficili de anima <lb/>
            quaestione uersetur. non enim ait, quia anima non est ex traduce,<lb n="15"/>
            sed \'si anima uon est ex traduce\', rectissime faciens de re tam <lb/>
            obscura, de qua nulla in scripturis sanctis certa et aperta testimonia <lb/>
            possumus inuenire aut difficillime possumus, cunctanter loqui potius <lb/>
            quam fidenter. quapropter ego quoque huic propositioni non praecipiti <lb/>
            assertione respondeo: \'si anima non est ex traduce, ergo quae<lb n="20"/>
            ista iustitia est, ut recens creata et ab omni delicto prorsus inmunis, ab <lb/>
            omni peccati contagione penitus libera, passiones carnis diuersosque <lb/>
            cruciatus et, quod est horribilius, etiam daemonum incursus in paruulis <lb/>
            sustinere cogatur? neque enim aliquid horum caro sic patitur, <lb/>
            ut non ibi anima potius, quae uiuit ac sentit, poenas luat. hoc enim<lb n="25"/>
            si iustum ostenditur, sic etiam ostendi potest qua iustitia in carne <lb/>
            quoque peccati subeat originale peccatum baptismatis sacramento

<note type="footnote"> 9 Pelagius, cf. p. 132, 10 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 quod ipsi] quod si Lm1SVm1PG 3 paleu A palea CM 4 trahiciunt KM</hi><lb/>
            5 quot G quod <hi rend="italic">Lm2SVPAM</hi> regenerati <hi rend="italic">L</hi> mortale <hi rend="italic">P</hi> mortales M 8 negatos <lb/>
            <hi rend="italic">Sa.c</hi>. 10 habeatL habeatSFPG solam poenamft 11 odieCmi 12 antiqumG <lb/>
            13 circumspectus uirM <hi rend="italic">haec om. K 14 sentit KACb, om. M <lb/>
            15 non enim] nonne anima A est om. K</hi> 16sed—traduce om.z 18 inuenirepossnmus <lb/>
            <hi rend="italic">om. r</hi> 19 quipropter <hi rend="italic">L a.c</hi>. quoque] opto r prepositioni <lb/>
            <hi rend="italic">LmlSmlP</hi> 20 est om. <hi rend="italic">LVPGM, post</hi> traduce <hi rend="italic">add. Sm2</hi> 22 contagione peccati <hi rend="italic">z</hi> <lb/>
            carnes <hi rend="italic">Sml carnales M</hi> diuersusque G <hi rend="italic">23 orribilius G doemonum A</hi> 24 cogitatur <lb/>
            Sml <hi rend="italic">aliquid aliqua eorum A oru Lml 25 uidit Lml 26 si] sic Sm2</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">VPA</hi> 27 originali <hi rend="italic">Vml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="145"/>
            et gratiae miseratione mundandum. si autem illud ostendi non potest, <lb/>
            neque hoc posse arbitror. aut ergo utrumque occultum feramus et <lb/>
            nos homines esse meminerimus aut alias aliud de anima opus, si <lb/>
            necesse uidebitur, cautela sobria disputando moliamur\'. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>