At enim: si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati et ipsa sola poenam meretur — hoc enim sentiunt — iniustum esse dicentes, ut hodie nata anima non ex massa Adae tam antiquum peccatum portet alienum . adtende, obsecro te, quemadmodum uir circumspectus Pelagius — nam ex eius libro haec quae modo posui uerba transcripsi — sensit quam in difficili de anima quaestione uersetur. non enim ait, quia anima non est ex traduce, sed \'si anima uon est ex traduce\', rectissime faciens de re tam obscura, de qua nulla in scripturis sanctis certa et aperta testimonia possumus inuenire aut difficillime possumus, cunctanter loqui potius quam fidenter. quapropter ego quoque huic propositioni non praecipiti assertione respondeo: \'si anima non est ex traduce, ergo quae ista iustitia est, ut recens creata et ab omni delicto prorsus inmunis, ab omni peccati contagione penitus libera, passiones carnis diuersosque cruciatus et, quod est horribilius, etiam daemonum incursus in paruulis sustinere cogatur? neque enim aliquid horum caro sic patitur, ut non ibi anima potius, quae uiuit ac sentit, poenas luat. hoc enim si iustum ostenditur, sic etiam ostendi potest qua iustitia in carne quoque peccati subeat originale peccatum baptismatis sacramento 9 Pelagius, cf. p. 132, 10 2 quod ipsi] quod si Lm1SVm1PG 3 paleu A palea CM 4 trahiciunt KM 5 quot G quod Lm2SVPAM regenerati L mortale P mortales M 8 negatos Sa.c . 10 habeatL habeatSFPG solam poenamft 11 odieCmi 12 antiqumG 13 circumspectus uirM haec om. K 14 sentit KACb, om. M 15 non enim] nonne anima A est om. K 16sed—traduce om.z 18 inuenirepossnmus om. r 19 quipropter L a.c . quoque] opto r prepositioni LmlSmlP 20 est om. LVPGM, post traduce add. Sm2 22 contagione peccati z carnes Sml carnales M diuersusque G 23 orribilius G doemonum A 24 cogitatur Sml aliquid aliqua eorum A oru Lml 25 uidit Lml 26 si] sic Sm2 quia VPA 27 originali Vml et gratiae miseratione mundandum. si autem illud ostendi non potest, neque hoc posse arbitror. aut ergo utrumque occultum feramus et nos homines esse meminerimus aut alias aliud de anima opus, si necesse uidebitur, cautela sobria disputando moliamur\'.