Sed si baptismus, inquiunt, mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint debent hoc carere peccato. non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt . ecce 9 Rom. 5, 12 19 Pelagius, cf. p. 132, 13 25 Pelagius, cf. p. 132, 7 2G cf. Contra Iulianum Pel. VI 7,18 (XLIV 833 M) 3 quod A horta LSGml 5 proferetur S G talia L talia SV PO alia M falsas /\' causa M refutandaAf 7 alico Vml temtaretur LS 9hunuL 11 liquide L quidem JI 12 adeae V 13 dicit Lml sic (c sol.) LP 15 tunc omnes A insitaui quaos LmlGml insita ui qua os SV insitaui quae eos M insita ui in qua eos Pml uis insita fuit qua eos A insita e uis in qua eos (sic corr. m. rec.) P insita in qua eos b 16 illi omnes A illi Ktii2 17 quidquid LmlSGCM 18 insituraSwi nita*K uita A 19 traditione Kml 20 dimittit A aliena om. Vml remittit eras. V regenerationis M 22 hii r A post ea exp . qui pro K propagati Lm2 25 Sed] Si A 26 fuer K unde plerumque eonualescit error, cum homines idonei sunt his rebus interrogandis, quibus intellegendis non sunt idonei. cui enim auditori uel quibus explicem uerbis, quomodo mortalia uitiosa primordia non obsint eis, qui aliis primordiis inmortalibus inchoati sunt, et tamen obsint eis, quos idem ipsi, quibus iam non obsunt, ex eisdem uitiosis primordiis generauerint? quomodo id intellegat homo, cuius tardiusculam mentem inpedit etiam suae sententiae praeiudicium et peruicaciae grauissimum uinculum? uerum tamen si aduersus eos mihi esset causa ista suscepta, qui omnino paruulos baptizari prohiberent aut superfluo baptizari contenderent dicentes eos ex fidelibus natos parentum meritum necessario consequi, tunc deberem ad hanc opinionem conuincendam laboriosius fortassis et operosius excitari, tunc, si mihi apud obtunsos et contentiosos propter rerum naturae obscuritatem difficultas refellendi falsa et persuadendi uera resisteret, ad haec forte quae in usu atque in promptu essent exempla confugerem uicissimque interrogarem, ut, quia eos moueret quomodo peccatum quod mundatur per baptismum maneat in eis quos genuerint baptizati, ipsi explicarent quomodo praeputium quod per circumcisionem aufertur maneat in eis quos genuerint circumcisi, quomodo etiam palea quae opere humano tanta diligentia separatur maneat in fructu qui de purgato tritico nascitur.