Haec non ideo commemoraui, quod disputatorum quorumlibet sententiis tamquam canonica auctoritate nitamur, sed ut appareat ab initio usque ad praesens tempus, quo ista nouitas orta est, hoc de originali peccato apud ecclesiae fidem tanta constantia custoditum, ut ab eis, qui dominica tractarent eloquia, magis certissimum proferretur ad alia falsa refutanda quam id tamquam falsum refutari ab aliquo temptaretur. ceterum in sanctis canonicis libris uiget huius sententiae clarissima et plenissima auctoritas. clamat apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. unde nec illud liquide dici potest, quod peccatum Adae etiam non peccantibus nocuit, cum scriptura dicat: in quo omnes peccauerunt. nec sic dicuntur ista aliena peccata, tamquam omnino ad paruulos non pertineant — si quidem in Adam omnes tunc peccauerunt, quando in eius natura illa insita ui, qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt -, sed dicuntur aliena, quia nondum ipsi agebant uitas proprias, sed quicquid erat in futura propagino uita unius hominis continebat.