<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Et nunc nescio cuius nouae disputationis audacia quidam <lb/>
            nobis facere conantur incertum, quod maiores nostri ad <lb/>
            dissoluenda quaedam, quae nonnullis uidebantur incerta, tamquam<lb n="10"/>
            certissimum proferebant. quando enim primitus hoe disputari <lb/>
            coeperit nescio; illud tamen seio quod etiam sanctus Hieronymus, <lb/>
            qui hodieque in litteris ecclesiasticis tam excellentis doctrinae <lb/>
            fama ac labore uersatur, ad quasdam soluendas in suis libris <lb/>
            quaestiones etiam hoe certissimum adhibet sine ulla disceptatione <lb n="15"/>
            documentum. nam in eo quod in Ionam prophetam scripsit, cum <lb/>
            ad eum uenisset locum, ubi commemorantur etiam paruuli ieiunio <lb/>
            castigati: maior, inquit, aetas incipit, usque ad minorem <lb/>
            peruenit. nullus enim absque peccato nec si unius <lb/>
            quidem diei fuerit uita eius et numerabiles anni uitae<lb n="20"/>
            illius. si enim stellae non sunt mundae in conspectu <lb/>
            dei, quanto magis uermis et putredo et hi qui peccato <lb/>
            offendentis Adam tenentur obnoxii! hunc doctissimum <lb/>
            uirum si facile interrogare possemus, quam multos utriusque <lb/>
            linguae diuinarum scripturarum tractatores et christianarum

<note type="footnote">18 cf. Hier. Comm. in Ionam proph. c. III (XXV 1195 M) 19 cf. Iob <lb/>
            14, 4. 5 21 cf. Iob 25, 5. 6 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 liccre] debere <hi rend="italic">zd, b in mg</hi>. subcurrere <hi rend="italic">V</hi> succedere M succurri <hi rend="italic">d cum <lb/>
            deterioribus codd. 2 non quo∗ L non quod VPGb non qua Km1 ACM 3 octauū A</hi> <lb/>
            4 dare <hi rend="italic">A</hi> in xpo resurrectionem <hi rend="italic">V</hi> 5 tamen <hi rend="italic">om.z</hi> ebdomadarum <hi rend="italic">zKm2T <lb/>
            6 et tempora M pos V 8 noua LmlSPG noua ex nona T* 10 uidebebautur Iml <lb/>
            11 hic in mg. m1P 12 tamens.2.m2A\' etiam om. b hieronimusLSPKAC</hi> <lb/>
            hyeronymus <hi rend="italic">M</hi> 13 hodieq: inter litteris ecclesiasticis <hi rend="italic">L</hi> hodieq: inter litteris <lb/>
            ecclesiasticisSymlPmiCr hodieque (quae V) inter littcras ecclesiasticas <hi rend="italic">Ym2Pni2 <lb/>
            14 fama in mg.m2 A</hi> elabore <hi rend="italic">(om. ac) C</hi> 15 <hi rend="italic">quaestionis A</hi> disputatione <lb/>
            (cep <hi rend="italic">s</hi>. pu)4 18 inc.] <hi rend="italic">add. et Mbd</hi> 20 quidem] inquid (in <hi rend="italic">m2 in mg.,</hi> d <hi rend="italic">s.l.)</hi> r <lb/>
            die <hi rend="italic">Vml</hi> innnmerabiles <hi rend="italic">Ab</hi> 21 mundae n s <hi rend="italic">sbd</hi> munda <hi rend="italic">LmlSVml <lb/>
            22 hiiVAM 23 offnndentis Vml 24 possimus K 25 christianorum A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="139"/>
            disputationum scriptores commemoraret, qui non aliud, ex quo <lb/>
            Christi ecclesia est constituta, senserunt, non aliud a maioribus acceperunt, <lb/>
            non aliud posteris tradiderunt! ego quidem quamuis longe <lb/>
            pauciora legerim, non memini me aliud audisse a Christiani, qui <lb/>
            utrumque accipiunt testamentum, non solum in catholica ecclesia, <lb n="5"/>
            uerum etiam in qualibet heresi uel schismate constitutis, non memini <lb/>
            me aliud legisse apud eos, quos de his rebus aliquid scribentes <lb/>
            legere potui quiscriptura. canonicas sequerentur uel sequi se crederent <lb/>
            crediue uoluissent. unde nobis hoc negotium repente emerserit nescio. <lb/>
            nam ante paruum tempus a quibusdam transitorie conloquentibus <lb n="10"/>
            cursim mihi aures perstrictae sunt, cum illic apud Carthaginem <lb/>
            essemus, \'non ideo paruulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, <lb/>
            sed ut sanctificentur in Christo.\' qua nouitate permotus et <lb/>
            quia oportunum non fuit, ut contra aliquid dicerem, et non tales <lb/>
            homines erant, de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in <lb n="15"/>
            transactis atque abolitis habui. et ecce iam studio flammante defenditur, <lb/>
            ecce scribendo etiam memoriae commendatur, ecce res in <lb/>
            hoc discrimen adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur. ecce <lb/>
            contra disputare atque scribere cogimur! 
</p></div></div></div></body></text></TEI>