<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Vides quanta fiducia ex antiqua et indubitata fidei regula <lb/>
            uir tantus ista loquatur. qui haec documenta certissima ideo protulit, <lb/>
            ut illud quod erat incertum, unde consuluerat ille cui rescribit et unde <lb n="10"/>
            concilii decretum constitutum esse commemorat, ut scilicet etiam <lb/>
            ante octauum diem, ex quo die natus esset infans, cum, si afferretur, <lb/>
            baptizare nemo dubitaret, per haec firmamenta probaretur. neque <lb/>
            enim hoc tunc quasi nouum aut quasi aliqua cuiusquam contradictione <lb/>
            pulsatum concilio statuebatur scu firmabatur, quod ob?tricti <lb n="15"/>
            originali peccato tenerentur infantes, sed cum illic illa consultatio <lb/>
            uersaretur et disceptaretur, propter legem carnalis circumcisionis <lb/>
            utrum eos et ante octauum diem baptizari oporteret. ideo ei qui hoc <lb/>
            negabatnemo consensit, quia iam non consulendum necdisceptandum, <lb/>
            sed firmum certumque habebatur animam saluti aeternae pcrituram, <lb n="20"/>
            si hanc uitam sine illius sacramenti consecutione finiret, quamuis <lb/>
            ab utero recentissimi paruuli solo reatu essent peccati originalis obstricti; <lb/>
            quare illis etsi multo facilior, quod alienorum, sed tamen esset <lb/>
            necessaria remissio peccatorum. his certis illa incerta de octauo die <lb/>
            quaestio dissoluta est atque in concilio iudicatum homini nato, ne in

<note type="footnote"> 1 datur om. <hi rend="italic">z</hi> dantur <hi rend="italic">A</hi> a <hi rend="italic">om.zd</hi> prohibere uocatur <hi rend="italic">corr. m2 in</hi> pro- <lb/>
            <hi rend="italic">hibetur nec uocatur K prohibere uocatur 6</hi> 3 pecc.] <hi rend="italic">peccatum P 4 antiq: LSP</hi> <lb/>
            5 ad remissa peccatorum <hi rend="italic">accipienda iSVPGKml ACM</hi> 6 in hoc ipso <hi rend="italic">codd. b</hi> <lb/>
            7 pcccata <hi rend="italic">s.l.m2S</hi> 9 iste <hi rend="italic">(in ras. m2)K,ACMb</hi> quia <hi rend="italic">L</hi> quia <hi rend="italic">SrGKCJlb</hi> <lb/>
            10 consuleritS consulerat <hi rend="italic">VmlG</hi> describit <hi rend="italic">(sic) V</hi> 11 cciliis <hi rend="italic">A</hi> consentitum <lb/>
            esse z <hi rend="italic">12 octauom Vml</hi> offerretur/1 <hi rend="italic">13 dubitaretmlex baptizaretS<lb/>
             15 conciliuvl 16 illa] alia zd 17 conuersaretur Sm2 circuncisionis A</hi> <lb/>
            18 baptizares.iTd <hi rend="italic">ei om. P 19 nagabat Gml negat K consentit KmlA</hi> <lb/>
            20 habeatur <hi rend="italic">Kb</hi> saluti*L salutis <hi rend="italic">VPGM</hi> 21 ullius <hi rend="italic">VA</hi> conscquutione <hi rend="italic">Ijml</hi> <lb/>
            et quauis <hi rend="italic">L</hi> Et quauis <hi rend="italic">BV PJI</hi> 22 paruulis oloreatu <hi rend="italic">Kml</hi> 23 quare] quia et <lb/>
            <hi rend="italic">ex corr. Km2</hi> qui <hi rend="italic">A</hi> quae <hi rend="italic">CKml T</hi> facilior] <hi rend="italic">add</hi>. quam <hi rend="italic">A</hi> sed tamen etiam <lb/>
            nec. (om. esset) <hi rend="italic">b</hi> 25 desoluta A iudicatur <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="138"/>
            aeternum pereat, omni die licere succurrere, cum etiam de ipsa carnali <lb/>
            circumcisione ratio redderetur, quod umbra esset futuri, non quo <lb/>
            intellegeremus etiam baptismum octauo ex quo natus est homo die <lb/>
            dari oportere, sed nos in Christi resurrectione spiritaliter circumcidi, <lb/>
            qui tertio quidem post diem passionis, in diebus tamen ebdomadum,<lb n="5"/>
            quibus tempora prouoluuntur, octauo, hoc est post sabbatum primo <lb/>
            die, a mortuis resurrexit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>