<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Vnde non inmerito beatus Cyprianus satis ostendit, quam <lb/>
            hoc ab initio creditum et intellectum seruet ecclesia. qui cum paruulos <lb n="15"/>
            a materno utero recentissimos iam idoneos ad percipiendum <lb/>
            Christi baptismum adsereret, quoniam consultus fuerat, utrum hoc <lb/>
            ante octauum diem fieri deberet, quantum potuit, conatus est eos <lb/>
            demonstrare perfectos, ne quis ipso numero dierum, quo octauo <lb/>
            antea circumcidebantur infantes, eos adhuc perficiendos existimaret. <lb n="20"/>
            sed cum magnum eis defensionis patrocinium praestitisset, ah originali <lb/>
            tamen peccato eos inmunes non esse confessus est, quia, si <lb/>
            hoc negaret, ipsius baptismi causam, propter quem percipiendum <lb/>
            eos defendebat, auferret. potes ipsam epistolam memorati martyris

<note type="footnote">1 cf. Rom. 5,14 5 if. Epist. 157 (CSEL XXXXIV 469). pag. 14,13. <lb/>
            De nuptiis ct conc. II 46 (CSEL XLII 300). Contra Iulianum VI 9 (XLIV 826 M) <lb/>
            7 cf. Ilieron. opera XXX 694 M 14 cf. Cypriani epist. 64 ad Fidum <lb/>
            (CSEL III pars I 362). </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 uidetur LmlSYGA 3 qu*a L quia SVPG ex] et b 5 diu duci K</hi><lb/>
            diduci C <hi rend="italic">9 quodcunque A lOsuboscurum Lml</hi> ipsorum 5 12 tenet m2s. <lb/>
            exp.pertineret A\', b <hi rend="italic">fidelis Kml</hi> 13 peccati <hi rend="italic">(cati aa ras. m2)</hi> T 14 cipri- <lb/>
            <hi rend="italic">anus KA</hi> 15 <hi rend="italic">hocmw/.P</hi> ob S 16 ideneos <hi rend="italic">Ltnl</hi> id non eos M a <hi rend="italic">Gm 1</hi> <lb/>
            17 asseret <hi rend="italic">LmlSG,</hi> (i <hi rend="italic">s. fin</hi>. e <hi rend="italic">m2)</hi> l\' consul*tus <hi rend="italic">K</hi> 19 ne qui si pro numero <lb/>
            <hi rend="italic">LmlSPG</hi> nequi* pro num. V ne quis quasi numero <hi rend="italic">bd</hi> quia (a <hi rend="italic">s.l.1II1) L,bd</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">SYG</hi> 20 circuncidebantur <hi rend="italic">A</hi> ęstimare <hi rend="italic">A</hi> existimarent M 22 non <lb/>
            immuncsfr confisus (i <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) V</hi> quasiST 23 qua <hi rend="italic">P</hi> 24 auferre <hi rend="italic">liiul</hi> <lb/>
            postes <hi rend="italic">(pr</hi>. s <hi rend="italic">pacne eras.) P</hi> epistulam <hi rend="italic">LS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="136"/>
            De baptizandis paruulis legere, si uolueris; neque enim potest deesse <lb/>
            Karthagini. uerum in hanc etiam nostram, quantum praesenti <lb/>
            quaestioni satis nisum est, pauca inde transferenda arbitratus sum, <lb/>
            quae prudenter adtende: quantum uero, inquit, ad causam <lb/>
            infantium pertinet, quos dixisti intra secundum ueltertium<lb n="5"/>
            diem quo nati sunt constitutos baptizari non oportere <lb/>
            et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, <lb/>
            ut intra octauum diem eum qui natus est baptizandum <lb/>
            et sanctificandum non putares, longe aliud in <lb/>
            concilio nostro uisum est. in hoc enim, quod tu putabas<lb n="10"/>
            esse faciendum, nemo consensit; sed uniuersi potius <lb/>
            iudicauimus nulli hominum nato misericordiam dei et <lb/>
            gratiam denegandam. nam eum dominus in euangelio <lb/>
            suo dicat: \'filius hominis non uenit animas hominum <lb/>
            perdere, sed saluare\', quantum in nobis est, si fieri potuerit,<lb n="15"/>
            nulla anima perdenda est. aduertisne quid dicat, quemadmodum <lb/>
            sentiat non tantum carni, sed animae quoque infantis <lb/>
            exitiabile esse atque mortiferum sine illo salutari sacramento exire <lb/>
            de hac uita? unde, si iam nihil aliud diceret, intellegere nostrum fuit <lb/>
            sine peccato animam perire non posse. sed uide paulo post defendens<lb n="20"/>
            innocentiam paruulorum quid tamen de illis apertissime fateatur: <lb/>
            ceterum si hominesinquit, inpedire aliquid ad consecutionem <lb/>
            gratiae possetmagis adultos et prouectos et maiores <lb/>
            natu possent inpedire peccata grauiora. porro autem si <lb/>
            etiam grauissimis delictoribus et in deum multum ante<lb n="25"/>
            peccantibus, eum postea crediderint, remissa

<note type="footnote"> 4 cf. CSEL III pars II 718,1-11 14 Luc. 9,56 22 cf. CSELIII p. II <lb/>
            720,14 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 kartagini <hi rend="italic">LV PG</hi> cartagini <hi rend="italic">KM</hi> carthagine <hi rend="italic">A</hi> carthagini <hi rend="italic">Cb</hi> hac etiam <hi rend="italic">nra z</hi> <lb/>
            hunc nrm M <hi rend="italic">5 tercium L 6 quam Cypr. sint Gypr. 7etsic A,om.M<lb/>
             considerando Lm2 esse exp. L antiq: LSP</hi> sutom. 2 10 nostro] suoF <lb/>
            nostro <hi rend="italic">(in mg. al sancto)</hi> b <hi rend="italic">tu om. M</hi> 11 consentit3/ 13 gratia di negandam <lb/>
            (negandum S)LS gratia di ec (esse <hi rend="italic">om. TG)</hi> neganda <hi rend="italic">VPG</hi> 14 suo <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            15 poterit iCM potest <hi rend="italic">Cypr</hi>. 16 quod SV 17 carni. <hi rend="italic">L carnis SV PGACM <lb/>
            18 ullo zAM; sed cf. 137,21 19 dicere A 20 animę A</hi> nide] inde 6 <lb/>
            22 impedire (im <hi rend="italic">s.l.m2) G</hi> aliquod <hi rend="italic">K</hi> ad <hi rend="italic">s.l.m2S</hi> 23 possit G possent <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            profectos <hi rend="italic">V</hi> 26 remissa <hi rend="italic">(in mg. 1</hi> a remiss <hi rend="italic">parte folii resc.) V</hi> remissio <hi rend="italic">C</hi>\' </note> <lb/>
             
<pb n="137"/>
            peceatorum datur et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, <lb/>
            quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens <lb/>
            natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam carnaliter <lb/>
            natus contagium mortis antiquae prima natiuitate <lb/>
            contraxit! qui ad remissam peccatorum accipiendam <lb n="5"/>
            hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, <lb/>
            sed aliena peccata. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>