<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>
         De quaestionibus, quas mihi proposueras ut ad te aliquid<lb n="15"/>
            scriberem aduersus eos qui dicunt Adam, etiamsi non peccasset, <lb/>
            fuisse moriturum nec ex eius peccato quicquam ad eius posteros propagando <lb/>
            transisse maxime propter baptismum paruulorum, quem <lb/>
            more piissimo atque materno uniuersa frequentat ecclesia, et quod <lb/>
            in hac uita sint, fuerint futurique sint filii hominum nullum habentes<lb n="20"/>
            omnino peccatum, iam duos prolixos absolueram libros. quibus

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 temperatuPml tempcrataV 2qua(as.ras.)Lm2 assertiaVml</hi> 3auc- <lb/>
            <hi rend="italic">toritatu C scripturarum zd,bin mg. 4 debat Kml</hi> praesumtio V 7 huncGm1 <lb/>
            hicC 8 id] illud b <hi rend="italic">possit K 9 habere laboratum (elab. V) LmlSrm1 PG <lb/>
            habet se laboratu Kml</hi> plixum V <hi rend="italic">10 uiribus meis K illud b</hi> 11 prollxus <lb/>
            <hi rend="italic">VmlGml</hi> prolixitate Explicit liber secundus sci augustini episcopi ad marcellinum. <lb/>
            Incip <hi rend="italic">tertius LSG</hi> Explicit lib II Incipit liber tercius <hi rend="italic">(litl. unc.JV</hi> Finit <lb/>
            liber secundus de perfectione institiae. Incip epystola de causa baptismi paruulorum <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> Explicit lib scds sci augustini de bapt paruulorum. Incipit liber tertius <lb/>
            eiusdem <hi rend="italic">A</hi> Explicit lib II sci agustini epi ad marcellinii. Incipit liber tertius <lb/>
            <hi rend="italic">(litt. mai.)</hi> P Finit lib -II- Incip lib III <hi rend="italic">111</hi> Per Leo \'1\' Per Finum. liber *II* <lb/>
            Incipit epistola de causa baptismi paruulorum <hi rend="italic">(liti. unc.) C</hi> </note>

<note type="footnote">13 karissimo V agustinus VP <hi rend="italic">16 discribcrem A 17 ne Kml</hi> <lb/>
            peccato <hi rend="italic">(0 ex u) V qqua<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>Gm1 quidquam Md 18 transisset A</hi> baptismos <lb/>
            <hi rend="italic">LmlSGml</hi> baptismu <hi rend="italic">(ū in ras.)V 19 frequentct LmlSPG frequentat (tat <lb/>
            in ras.) V quid b 20 pro sint om. z; ct. pag. 71, 16 futuri quae S nullu s.l.m2G</hi> <lb/>
            21 lib*ros <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="129"/>
            mihi uisus sum non quidem omnibus omnium occurrisse in hac <lb/>
            causa motibus animorum, quod uel a me uel a quoquam utrum fieri <lb/>
            possit ignoro, immo fieri non posse non dubito, sed tamen egisse aliquid, <lb/>
            quo de his rebus a maioribus traditae fidei defensores contra <lb/>
            nouitates eorum qui aliter sentiunt non inermes usquequaque consisterent. <lb n="5"/>
            uerum post paucissimos dies legi Pelagii quaedam scripta, <lb/>
            sancti uiri, ut audio, et non paruo prouectu Christiani, quae in Pauli <lb/>
            apostoli epistolas expositiones breuissimas continerent, atque ibi <lb/>
            conperi, cum ad illum uenisset locum, ubi dicit apostolus per unum <lb/>
            hominem peccatum intrasse in mundum et per peccatum mortem <lb n="10"/>
            atque ita in omnes homines pertransisse, quandam eorum argumentationem <lb/>
            qui negant paruulos peccatum originale gestare, quam, fateor, <lb/>
            in illis tam longis uoluminibus meis non refelli, quia in mentem <lb/>
            mihi omnino non uenerat quemquam posse talia cogitare uel dicere. <lb/>
            quapropter quoniam illi operi, quod iam certo fine concluseram, nihil <lb n="15"/>
            addere uolui, et ipsam eisdem uerbis quibus cam legi et quid mihi <lb/>
            contra uideatur huic epistolae inserendum putaui. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>