De quaestionibus, quas mihi proposueras ut ad te aliquid scriberem aduersus eos qui dicunt Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum nec ex eius peccato quicquam ad eius posteros propagando transisse maxime propter baptismum paruulorum, quem more piissimo atque materno uniuersa frequentat ecclesia, et quod in hac uita sint, fuerint futurique sint filii hominum nullum habentes omnino peccatum, iam duos prolixos absolueram libros. quibus 1 temperatuPml tempcrataV 2qua(as.ras.)Lm2 assertiaVml 3auc- toritatu C scripturarum zd,bin mg. 4 debat Kml praesumtio V 7 huncGm1 hicC 8 id] illud b possit K 9 habere laboratum (elab. V) LmlSrm1 PG habet se laboratu Kml plixum V 10 uiribus meis K illud b 11 prollxus VmlGml prolixitate Explicit liber secundus sci augustini episcopi ad marcellinum. Incip tertius LSG Explicit lib II Incipit liber tercius (litl. unc.JV Finit liber secundus de perfectione institiae. Incip epystola de causa baptismi paruulorum K Explicit lib scds sci augustini de bapt paruulorum. Incipit liber tertius eiusdem A Explicit lib II sci agustini epi ad marcellinii. Incipit liber tertius (litt. mai.) P Finit lib -II- Incip lib III 111 Per Leo \'1\' Per Finum. liber *II* Incipit epistola de causa baptismi paruulorum (liti. unc.) C 13 karissimo V agustinus VP 16 discribcrem A 17 ne Kml peccato (0 ex u) V qqua ̄ Gm1 quidquam Md 18 transisset A baptismos LmlSGml baptismu (ū in ras.)V 19 frequentct LmlSPG frequentat (tat in ras.) V quid b 20 pro sint om. z; ct. pag. 71, 16 futuri quae S nullu s.l.m2G 21 lib*ros K mihi uisus sum non quidem omnibus omnium occurrisse in hac causa motibus animorum, quod uel a me uel a quoquam utrum fieri possit ignoro, immo fieri non posse non dubito, sed tamen egisse aliquid, quo de his rebus a maioribus traditae fidei defensores contra nouitates eorum qui aliter sentiunt non inermes usquequaque consisterent. uerum post paucissimos dies legi Pelagii quaedam scripta, sancti uiri, ut audio, et non paruo prouectu Christiani, quae in Pauli apostoli epistolas expositiones breuissimas continerent, atque ibi conperi, cum ad illum uenisset locum, ubi dicit apostolus per unum hominem peccatum intrasse in mundum et per peccatum mortem atque ita in omnes homines pertransisse, quandam eorum argumentationem qui negant paruulos peccatum originale gestare, quam, fateor, in illis tam longis uoluminibus meis non refelli, quia in mentem mihi omnino non uenerat quemquam posse talia cogitare uel dicere. quapropter quoniam illi operi, quod iam certo fine concluseram, nihil addere uolui, et ipsam eisdem uerbis quibus cam legi et quid mihi contra uideatur huic epistolae inserendum putaui.