<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Nam qui dicunt esse posse in hac uita hominem sine peccato, <lb/>
            non est eis continuo incauta temeritate obsistendum. si enim esse <lb n="10"/>
            posse negauerimus, et hominis libero arbitrio, qui hoc uolendo <lb/>
            appetit, et dei uirtuti uel misericordiae, qui hoc adiuuando efficit, <lb/>
            derogabimus. sed alia quaestio est, utrum esse possit, alia utrum <lb/>
            sit; alia, sinon est, cum possit esse, cur non sit; alia, utrum qui omnino <lb/>
            numquam ullum peccatum habuerit, non solum quisquam sit, <lb n="15"/>
            uerum etiam poterit aliquando esse uel possit. in hac quadripertita <lb/>
            propositione quaestionum si a me quaeratur, utrum homo sine peccato <lb/>
            possit esse in hac uita, confitebor posse per dei gratiam et liberum <lb/>
            eius arbitrium, ipsum quoque liberum arbitrium ad dei gratiam, <lb/>
            hoc est ad dei dona, pertincre non ambigens, nec tantum ut sit, uerum <lb n="20"/>
            etiam ut bonum sit, id est ad facienda mandata domini conuertatur <lb/>
            atque ita dei gratia non solum ostendat quid faciendum sit, sed adiuuet etiam, <lb/>
            ut possit fieri quod ostenderit. quid enim habemus quod <lb/>
            non accepimus? unde et Hieremias dicit: scio, domine, quia <lb/>
            non est in homine uia eius nec uiri est, ut ambulet et

<note type="footnote"> 2 cf. Ps. 61, 9 23 cf. I Cor. 4, 7 24 llier. 10, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ad bene uiuendum] ad uiuendum <hi rend="italic">zb</hi> adnitendo <hi rend="italic">cod. J/us. Bril. et d</hi> <lb/>
            ut etiam A uolutatis <hi rend="italic">Lml</hi> 2 nrt <hi rend="italic">V</hi> deus om. K quia V etiam aliquid <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            3 etiam <hi rend="italic">om. b</hi> co**netur <hi rend="italic">Lm2</hi> 4 eorum <hi rend="italic">Lml</hi> natura rationem (ra ra <hi rend="italic">s.l.m2)L<lb/>
             5 illam SVmlG 6 tantu(tu in ras. m2) L non tantmn bd ante <lb/>
            istum s.l.m. post. add. il V, eras. G 7 iu isto SP in eras. LG, exp. Vx</hi> pene si <lb/>
            <hi rend="italic">G peneBt S pcnese V equitas S rationis S p. c. 8 excellentiam La c.SVa.c.G <lb/>
            9 posse om. z ac Lml hominfi Kml 10 si* L 12 uirtuto LmlKml</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">umqua<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>nullu<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> (n in mg. add.) Lumquam illum Sumqufuillu</hi> P numqllam ilIum V <lb/>
            unquam ilhidf; <hi rend="italic">16 potuerit MTd</hi> quadripartitad 17 propositione* L q:ratur <lb/>
            <hi rend="italic">LmlV</hi> 18 potes KC <hi rend="italic">ac Lml 19 pr. arbitrio Lml</hi> 21 ut] et K bonusG <lb/>
            si* idum <hi rend="italic">(om. est)F 22 quod KC 23 posit Lml 24 accipimus A</hi> <lb/>
            ieremi <hi rend="italic">Lml</hi> hyeremias 111 ieremias <hi rend="italic">Ad -</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="78"/>
            dirigat gressus suos. hinc et in Psalmis cum quidam dixisset <lb/>
            deo: tu praecepisti mandata tua custodiri nimis, continuo <lb/>
            non de se praesumpsit, sed optauit, ut faceret: utinam, inquit, dirigantur <lb/>
            uiae meae ad custodiendas iustificationes tuas! <lb/>
            tuncnon confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. <lb n="5"/>
            quis autem optat, quod in potestate sic habet, ut ad faciendum <lb/>
            nullo indigeat adiumento? a quo autem id optet, quia non a fortuna <lb/>
            uel a fato uel a quolibet alio praeter deum, in consequentibus satis <lb/>
            ostendens: itinera, inquit, mea dirige secundum uerbum <lb/>
            tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. ab huius<lb n="10"/>
            execrandae dominae seruitute liberantur, quibus dominus <lb/>
            Iesus eum recipientibus dedit potestatem filios dei fieri. ab ista <lb/>
            horrenda dominatione liberandi fuerant, quibus dicit: si uos <lb/>
            filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. his atque huiusmodi <lb/>
            aliis innumerabilibus testimoniis dubitare non possum nec <lb n="15"/>
            deum aliquid inpossibile homini praecepisse nec deo ad opitulandum <lb/>
            et adiuuandum, quo fiat quod iubet, inpossibile aliquid esse. ac <lb/>
            per hoc potest homo, si uelit, esse sine peccato adiutus a deo. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>