Repellamus itaque ab auribus et mentibus nostris eos, qui dicunt accepto semel liberae uoluntatis arbitrio nec orare nos debere, ut deus nos adiuuet, ne peccemus. talibus enim tenebris nec pharisaeus ille caecabatur, qui quamuis in hoc erraret, quod sibi addendum ad iustitiam nihil putabat seque arbitrabatur eius plenitudine saturatum, deo tamen gratias agebat, quod non esset sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut ille publicanus, quod bis in sabbato ieiunaret, quod omnium quae possidebat decimas daret. nihil sibi addi ad iustitiam iam petebat, sed tamen ex his quae habebat gratias deo agendo ab illo se accepisse omnia fatebatur. et tamen inprobatus est, et quia ueluti saturatus nihilde alimentis iustitiae iam rogabat accipere et quod eam publicano esurienti ac sitienti se uelut insultans praeferre gestiebat. quid ergo illis fiet, qui, etsi fateantur se non habere uel non plenam habere iustitiam, tamen a se ipsis habendam, non a suo creatore, ubi horreum eius et fons eius est, deprecandam esse praesumunt? nec ideo tamen solis de hac re uotis agendum est, 1 Eccli. 18, 30 2 cf. Sap. 8, 21 3 Es. 56, 1 4 Matth. 5, 6 10 cf. Luc. 18, 10-14 1 concupiscensias L nosque] nos quoque b 2 quoniam] quia zbd ne*mo L potest esse d 3 iubetur V iustitiam] nosque dicimus: doce me iustificationes tuas (Ps.118,12), quid aliud dicimus quam: da quod iubes? add.bd 4 idemqueT item cum d sitiunt (pr . t s. ras. m2)L 6 ea C, om. KmlA sitaque (e s. ras. m2)L *ab L eos s.l. Km2 9uoluptatis Lml nos om.z lOadiuet Lml fariseus L phariscus VPKA 11 errore Lm1SVPG quos V sibi om. C si A 14 puplicanus L 16 addi] ad VG, om.LSP iam orn. z eis AiisG 17 agens A se om.z iprobat L a. c . 18 saturitas Pml iam om.z 19 eam] in SG in (illi s. n) V** L, om. P puplicano L ac] et z sicienti Va.c . ueluti A 20 proferre 31 fatcrentur LnilSVmlPG semet A 22 suo* Lp.c. . orreum LmlGKml 23 psumunt (p s. ras.)K de hac re solis KCb de hac s.l.m2L uotis-llostrac in mj. mZG e s.l.m2K ut non subinferatur ad bene uiuendum etiam nostrae efficacia uoluntatis. adiutorenim noster deus dicitur nec adiuuari potest, nisi qui aliquid etiam sponte conatur, quia non sicut in lapidibus insensatis aut sicut in cis, in quorum natura rationem uoluntatemque non condidit, salutem nostram deus operatur in nobis. cur autem illum adiuuet, illum non adiuuet, illum tantum, illum autem tantum, istum illo, illum isto modo, penes ipsum est et aequitatis tam secretae ratio et excellentia potestatis.