De anima uero, utrum et ipsa eodem modo propagata reatu, qui ei dimittatur, obstricta sit-neque enim possumus dicere solam carnem paruuli, non etiam animam indigere saluatoris et redemptoris auxilio alienamque ab ea esse gratiarum actione, quae in Psalmis est, ubi legimus et dicimus: benedic, anima mea, dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione uitam tuam —, an etiam non propagata eo ipso, quo carni peccati aggrauanda miscetur, iam ipsius peccati remissione et sua redemptione opus habeat, deo per summam praescientiam iudicante, qui paruulorum ab isto reatu non mereantur absolui, etiam qui nondum nati nihil alicubi propria sua uita egerunt uel boni uel mali, et quomodo deus, etiamsi non de traduce animas creat, non sit tamen auctor reatus eiusdem, propter quem redemptio sacramenti necessaria est animae paruuli, magna quaestio est aliamque disputationem desiderat, eo tamen, quantum 12 Ps. 102, 2-4 19 cf. Kom. 9, 11 1 ipsi Vm2 christiauae K (leprom+ttofi cras.) L dcpromto SYGC 2 dibitandum V esse zb his zMTbd diuina scripturaVA diuiiia scriptura M diuinas scripturas b 3 illo SVvJPm/G uoluptate2,i (m mg. ai uoh:ntate) 5 transscriptione*# transscriptiones A proscriptione zbd iniquitatis (in mg . al peccati) b 6 excepto KC 7 et caro Lm2d 8 eodem modo et ipsa XC 9 carnem solam A 10 paruoli Ltnl rcdemptris (ris in ras. ni2; in mg. m2 1 redijtoris) V redemtoris LEug . 11 esse ab ea 2^17 actione KmlC 12 dno V 13 retributiollisGml 14 fit] fuit b langores LEI/g. 15 redemit VPGmlKmlAb rediniat Eug. 16 quod Eug . 17redemtioue (p s.mml)L 18 p ̄ sentia ̄ (scientia ̄ s.m2) K praescnta ̄ A paruoli Lml paruuli SVPGd 19nihihrtws.m2V 20 *egeruntL peregerunt Cb traauciTmZ 21 reatus auctor KC actor Lml reatur Vml 22redemtio (p s. m)L aru ̄ ne Lm1 arume S anme V erumne P harum. e (h s. l.)G et auimae d paruoli Lml paruulis K 23 est om. K arbitror, moderamine temperatam, ut magis inquisitio cauta laudetur quam praecipitata reprehendatur assertio. ubi enim de re obscurissima disputatur non adiuuantibus diuinarum auctoritatum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumptio nihil faciens in partem alteram declinando. etsi enim quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari possit, ignorem, illud tamen credo, quod etiam hinc diuinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset. habes elaboratum - utinam tam commodum quam prolixum I - pro meis uiribus opus, cuius prolixitatem fortasse defenderem, nisi id uererer facere defendendo prolixius.