<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p>Caro enim, quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua <lb/>
            noluit homo inter delicias paradisi seruare iustitiam. unde statuit<lb n="20"/>
            deus, ut post eius peccatum propagata caro peccati ad recipiendam <lb/>
            iustitiam laboribus et molestiis niteretur. propter hoc etiam de <lb/>
            paradiso dimissus Adam contra Edem habitauit, id est contra sedem <lb/>
            deliciarum, ut significaret quod in laboribus, qui sunt deliciis contrarii, <lb/>
            erudienda esset caro peccati, quae in deliciis oboedientiam non

<note type="footnote"> 5 cf. Gal. 5, 6 7 Ioh. 15, 13 9 I Ioh. 3,16 10 cf. Eugippii Exc. <lb/>
            CSEL IX 1072—1075 23 cf. Gen. 3, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 peccata <hi rend="italic">Kmlb</hi> de peccato <hi rend="italic">T</hi> accedisseV 3 a] acT 4 denegemus <hi rend="italic">Gm2</hi> <lb/>
            5 erat <hi rend="italic">V</hi> operatur mortis: mctum <hi rend="italic">sqq.b</hi> 6 essct] posse <hi rend="italic">LmlSVPGml posset Gm2</hi> <lb/>
            dicere <hi rend="italic">Kml</hi> 7 maiore S maiora <hi rend="italic">Vml</hi> caritate <hi rend="italic">LSG</hi> 8 ponat quis (quis <lb/>
            <hi rend="italic">s.l.m3)G 9 ille pro nobis an. suam posuit PM</hi> sicut <hi rend="italic">Lml 10 animas bd <lb/>
            a uoc. nequaquam inc.Ewj. 11 morte P subeunde Lml 13 timor est P<lb/>
             uicit Lml 15 uenturam LSV PM praecepisset LmlSml 16 et]ut VA <lb/>
            17 peccatore Kml</hi> eam] <hi rend="italic">etiam T cum fidelinus K excrcetur LmlSVmlG <lb/>
            exerceretur Pd 18 iustiae V 19 in—caro peccati om.z 22 iustitia V</hi> laboris <lb/>
            <hi rend="italic">LmlSVPG</hi> modestiisV eniteretur d <hi rend="italic">23 eiectus KCb demissus A cden sLP<lb/>
             edenSVGKbd aedSiUA habitabit Lm7</hi> id cst qui £ ? <hi rend="italic">24 contrari Kml</hi> <lb/>
            25 peccato <hi rend="italic">Vml</hi> quae-peccati <hi rend="italic">inmg.Lm2A</hi> delicis <hi rend="italic">Vml</hi> dilicis <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="125"/>
            seruauit, antequam esset caro peccati. sicut ergo illi primi homines <lb/>
            postea iuste uiuendo-und.c merito creduntur per domini sanguinem <lb/>
            ab extremo supplicio liberati—non tamen in illa uita meruerunt <lb/>
            ad paradisum reuocari, sic et caro peccati, etiamsi remissis peccatis <lb/>
            homo in ea iuste uixerit, non continuo meretur eam mortem non <lb n="5"/>
            perpeti, quam traxit de propagine peccati. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>