<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="34" unit="altchapter"/> Verum quia et tales non desunt, quemadmodum <lb/>
            eis hac quaestione proposita respondemus dicentes ante remissionem <lb/>
            esse illa supplicia peccatorum, post remissionem autem certamina

<note type="footnote"> 2 cf. Phil. 3, 9 3 Ioh. 16, 8-10 7 cf. Rom. 1, 17. Gal. 3, 11 <lb/>
            10 Pelagiani 16 Gen. 3, 19. 18 20 Gen. 3,16 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 a om.z 2 idemtidem LmIV 4et de iustitia A et de iudicio AMbd </hi>. <lb/>
            5 credunt <hi rend="italic">Lml</hi> crederint (ri <hi rend="italic">s.l.) Am2</hi> 6 nouidebitis <hi rend="italic">K jin</hi>. qu*aS 7 uiderunt <hi rend="italic">z <lb/>
            lOita LmlSVmlPGml</hi> 11 accedissetyl <hi rend="italic">redemtor LC 12 quorum Kml <lb/>
            13eos LmlSVmlPGKml 14sinitCp.c. 17 terra pariet tibi zA</hi> 18 pecca- <lb/>
            <hi rend="italic">toruni om.zATd hic om. A 19 paret A 20 dic. est milL KCbd mulieris A</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">femineac Lm1Km2s.l</hi>. 22 et] nec <hi rend="italic">LmlSVPG</hi> amiserant <hi rend="italic">Kml</hi> ammiserant <lb/>
            <hi rend="italic">LmlC 25 nisi-litteris om.z</hi> 27 hancShQcC 2S certaminiXmi </note> <lb/>
             
<pb n="124"/>
            exercitationesque iustorum, ita et illis, quos de morte corporis similiter <lb/>
            mouet, respondere debemus, ut eam et peccato accidisse fateamur <lb/>
            et post peccatorum remissionem, ut magnus timor eius a proficientibus <lb/>
            superetur, ad certamen nobis relictam esse non dedignemur. <lb/>
            si enim parua uirtus esset fidei, quae per dilectionem operatur, mortis<lb n="5"/>
            metum uincere non esset tanta martyrum gloria nec dominus diceret: <lb/>
            maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam <lb/>
            suam ponat pro amicis suis. quod in epistola sua Iohannes ita <lb/>
            dicit: sicut ille animam suam pro nobis posuit, sic et <lb/>
            nos debemus animam pro fratribus ponere. nequaquam<lb n="10"/>
            igitur in morte pro iustitia subeunda uel contemnenda laudaretur <lb/>
            praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura <lb/>
            molestia. cuius timorem qui uincit ex fide, magnam ipsius fidei conparat <lb/>
            gloriam iustamque mercedem. unde mirandum non est et mortem <lb/>
            corporis non fuisse euenturam homini, nisi praecessisset peccatum,<lb n="15"/>
            cuius etiam talis poena consequeretur, et post remissionem <lb/>
            peccatorum eam fidelibus euenire, ut in eius timore uincendo exerceatur <lb/>
            fortitudo iustitiae. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>