Verum quia et tales non desunt, quemadmodum eis hac quaestione proposita respondemus dicentes ante remissionem esse illa supplicia peccatorum, post remissionem autem certamina 2 cf. Phil. 3, 9 3 Ioh. 16, 8-10 7 cf. Rom. 1, 17. Gal. 3, 11 10 Pelagiani 16 Gen. 3, 19. 18 20 Gen. 3,16 1 a om.z 2 idemtidem LmIV 4et de iustitia A et de iudicio AMbd . 5 credunt Lml crederint (ri s.l.) Am2 6 nouidebitis K jin . qu*aS 7 uiderunt z lOita LmlSVmlPGml 11 accedissetyl redemtor LC 12 quorum Kml 13eos LmlSVmlPGKml 14sinitCp.c. 17 terra pariet tibi zA 18 pecca- toruni om.zATd hic om. A 19 paret A 20 dic. est milL KCbd mulieris A 21 femineac Lm1Km2s.l . 22 et] nec LmlSVPG amiserant Kml ammiserant LmlC 25 nisi-litteris om.z 27 hancShQcC 2S certaminiXmi exercitationesque iustorum, ita et illis, quos de morte corporis similiter mouet, respondere debemus, ut eam et peccato accidisse fateamur et post peccatorum remissionem, ut magnus timor eius a proficientibus superetur, ad certamen nobis relictam esse non dedignemur. si enim parua uirtus esset fidei, quae per dilectionem operatur, mortis metum uincere non esset tanta martyrum gloria nec dominus diceret: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. quod in epistola sua Iohannes ita dicit: sicut ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animam pro fratribus ponere. nequaquam igitur in morte pro iustitia subeunda uel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. cuius timorem qui uincit ex fide, magnam ipsius fidei conparat gloriam iustamque mercedem. unde mirandum non est et mortem corporis non fuisse euenturam homini, nisi praecessisset peccatum, cuius etiam talis poena consequeretur, et post remissionem peccatorum eam fidelibus euenire, ut in eius timore uincendo exerceatur fortitudo iustitiae.