<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="33" unit="altchapter"/> Qui autem dicunt: <hi rend="italic">si peccato mors ista corporis <lb n="10"/>
            accidisset, non utique post remissionem peccatorum, quam redemptor <lb/>
            nobis tribuit, moreremur,</hi> non intellegunt quomodo res, quarum reatum, <lb/>
            ne post hanc uitam obsint, deus soluit, tamen eas ad certamen <lb/>
            fidei sinit manere, ut per illas erudiantur et exerceantur proficientes <lb/>
            in agone iustitiae. posset enim et alius hoc non intellegens dicere: <lb n="15"/>
            \'si propter peccatum dixit deus homini: in sudore uultus tui <lb/>
            edes panem tuum, et spinas et tribulos pariet tibi terra, <lb/>
            quare et post remissionem peccatorum labor hic permanet et haec <lb/>
            dura et aspera parit etiam terra fidelium? item si propter peccatum <lb/>
            mulieri dictum est: in gemitu paries, cur etiam post peccatorum <lb n="20"/>
            remissionem feminae fideles eosdem dolores in parturiendo patiuntur?\' <lb/>
            et tamen constat propter peccatum, quod admiserant, illos <lb/>
            a deo primos homines haec audisse atque meruisse nec resistit his uerbis <lb/>
            diuini libri, quae posui de labore hominis et de parturitione mulieris, <lb/>
            nisi qui prorsus alienus a fide catholica eisdem litteris aduersatur. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>