<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Quamuis itaque multa dominus uisibilia miracula <lb/>
            fecerit, unde ipsa fides uelut quibusdam primordiis lactescentibus <lb/>
            germinaret et in suum robur ex illa teneritudine coalesceret — tanto<lb n="15"/>
            est enim fortior, quanto magis iam ista non quaerit —, tamen illud, <lb/>
            quod promissum speramus, inuisibiliter uoluit expectari, ut iustus <lb/>
            ex fide uiueret, in tantum ut nec ipse qui die tertio resurrexit inter <lb/>
            homines esse uoluerit, sed eis demonstrato in sua carne resurrectionis <lb/>
            exemplo, quos huius rei testes habere dignatus est, in caelum ascenderit<lb n="20"/>
            illorum quoque se oculis auferens nihilque tale cuiusquam <lb/>
            eorum carni iam tribuens, quale in carne propria demonstrauerat, ut <lb/>
            et ipsi ex fide uiuerent eiusque ustitiae, in qua ex fide uiuitur, praemium, <lb/>
            quod post erit uisibile, nunc interim per patientiam inuisibiliter <lb/>
            expectarent. ad hunc intellectum credo etiam illud esse referendum,<lb n="25"/>
            quod ait de sancto spiritu: non potest ipse uenire, <lb/>
            nisi ego abiero. hoc enim erat dicere: \'non poteritis iuste uiuere <lb/>
            ex fide, quod de meo dono, id est de sancto spiritu, habebitis, nisi

<note type="footnote"> 3 Ioh. 14, 30. 31 9 cf. Phil. 2, 8 17 cf. Rom. 1, 17 20 cf. Marc. 16,7, <lb/>
            Luc. 24, 48 26 Ioh. 16, 7. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 morieba*tur <hi rend="italic">L</hi> 4 diabolos <hi rend="italic">Vml</hi> habebat <hi rend="italic">zd</hi> 5 quod om. <hi rend="italic">V <lb/>
            7 inquit om. z 9 actore K obocdientia ct iust. sMTbd</hi> 10 <hi rend="italic">fin. et eras. L <lb/>
            11 timore LmlSVGml 12 inmortalitatis Kml</hi> consequutaSFG 13multa <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 14 ipse <hi rend="italic">Lml</hi> quisbusdam <hi rend="italic">Lml</hi> lactantibus <hi rend="italic">KAM</hi> latesccntibus C <lb/>
            <hi rend="italic">lactentibus b 15 conualesceret T 16 enl in mg. add. Km2 17 expcctare Lml <lb/>
            lQsuoSVmlPGml 21 aufcrans LvilSGml cuiusquc P</hi> 22quale*r <lb/>
            24 post crit] poterit <hi rend="italic">Kml</hi> poterant <hi rend="italic">(s.l. 1 n)Km2</hi> postea erit <hi rend="italic">zTbd</hi> 25 esset <hi rend="italic">A <lb/>
            26 sco de spiritu KG de spu sco PAbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="123"/>
            a uestris oculis hoc quod intuemini abstulero, ut spiritaliter cor uestrum <lb/>
            inuisibilia credendo proficiat\'. hanc ex fide iustitiam identidem <lb/>
            loquens de spiritu sancto ita commendat: ille, inquit, arguet mundum <lb/>
            de peccato, de iustitia, de iudicio: de peccato quidem, <lb/>
            quia non crediderunt in me, de iustitia, quia ad <lb n="5"/>
            patrem uado etiam non uidebitis me.quaeestistaiustitiaqua <lb/>
            eum non uiderent, nisi ut iustus ex fide uiueret et non respicientes <lb/>
            quae uidentur, sed quae non uidentur spiritu ex fide spem iustitiae <lb/>
            expectaremus? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>