Quamuis itaque multa dominus uisibilia miracula fecerit, unde ipsa fides uelut quibusdam primordiis lactescentibus germinaret et in suum robur ex illa teneritudine coalesceret — tanto est enim fortior, quanto magis iam ista non quaerit —, tamen illud, quod promissum speramus, inuisibiliter uoluit expectari, ut iustus ex fide uiueret, in tantum ut nec ipse qui die tertio resurrexit inter homines esse uoluerit, sed eis demonstrato in sua carne resurrectionis exemplo, quos huius rei testes habere dignatus est, in caelum ascenderit illorum quoque se oculis auferens nihilque tale cuiusquam eorum carni iam tribuens, quale in carne propria demonstrauerat, ut et ipsi ex fide uiuerent eiusque ustitiae, in qua ex fide uiuitur, praemium, quod post erit uisibile, nunc interim per patientiam inuisibiliter expectarent. ad hunc intellectum credo etiam illud esse referendum, quod ait de sancto spiritu: non potest ipse uenire, nisi ego abiero. hoc enim erat dicere: \'non poteritis iuste uiuere ex fide, quod de meo dono, id est de sancto spiritu, habebitis, nisi 3 Ioh. 14, 30. 31 9 cf. Phil. 2, 8 17 cf. Rom. 1, 17 20 cf. Marc. 16,7, Luc. 24, 48 26 Ioh. 16, 7. 3 morieba*tur L 4 diabolos Vml habebat zd 5 quod om. V 7 inquit om. z 9 actore K obocdientia ct iust. sMTbd 10 fin. et eras. L 11 timore LmlSVGml 12 inmortalitatis Kml consequutaSFG 13multa om. S 14 ipse Lml quisbusdam Lml lactantibus KAM latesccntibus C lactentibus b 15 conualesceret T 16 enl in mg. add. Km2 17 expcctare Lml lQsuoSVmlPGml 21 aufcrans LvilSGml cuiusquc P 22quale*r 24 post crit] poterit Kml poterant (s.l. 1 n)Km2 postea erit zTbd 25 esset A 26 sco de spiritu KG de spu sco PAbd a uestris oculis hoc quod intuemini abstulero, ut spiritaliter cor uestrum inuisibilia credendo proficiat\'. hanc ex fide iustitiam identidem loquens de spiritu sancto ita commendat: ille, inquit, arguet mundum de peccato, de iustitia, de iudicio: de peccato quidem, quia non crediderunt in me, de iustitia, quia ad patrem uado etiam non uidebitis me.quaeestistaiustitiaqua eum non uiderent, nisi ut iustus ex fide uiueret et non respicientes quae uidentur, sed quae non uidentur spiritu ex fide spem iustitiae expectaremus?