Hinc et ipse dominus mori uoluit, ut, quemadmodum de illo scriptum est, per mortem euacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam uitam rei erant seruitutis. hoc testimonio satis etiam illud monstratur et mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, hoc est ex peccato, accidisse, quod 2 cf. Retract. et Epist. ad Mcrcatorem (193) CSEL LVII 3 cf. I Thess. 4,16 8 Hebr. 11,1 11 Hcbr. 11,13 16 Hebr. 11, 39. 40 22Ilebr. 2,14.15 1 moriturfi A 3 repentina KmlC 4 in med.om.LSPGmlKm2ACMTbd 6 credant Lm2 7 deuilia VmlGml debiles Kml omnino ow. A 8 sperantium (in mrj . al sperandarum)b 9 conuinctio LmlSP coniunctio V et conuictio A uidctnr ACmlM 10 scribtum Lml hacbreos S cbrcos K hebraeos Abd opistulaiS aepistola K cum om. V 11 sequcnter A quodam Vml sec. fidem du fidom inquid V 12 hi /I.l.m2L hii GK homines LmIS homncs G mortui s V 13 promissioue Kml 14 ospites VKmlCml 15 ita om. K 16 testomonium Vml consequuti SVG 17 pro nobis] per fidem K 22 noluit LmlSVmlGml 25 timorB A ille persuasit; neque enim ob aliud potestatem habere mortis uerissime diceretur. unde ille qui sine ullo peccato uel originali uel proprio , moriebatur dixit, quod paulo ante commemoraui: ecce ueniet princeps mundi,— idest diabolus, qui potestatem habet mortis in me nihil inucniet, id est peccati, propter quod homines mori fecit. et quasi diceretur ci: \'quare ergo moreris?\' sed ut sciant omnes, inquit, quia uoluntatem patris mei facio, surgite, eamus hinc, id est, \'ut moriar non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de oboedientiae iustitia factus oboediens usque ad mortem\'. et hoc ergo illo testimonio demonstratum est et, quod timorem mortis fideles uincunt, ad agonem ipsius fidei pertinere, qui profecto defuisset, si mox esset credentes inmortalitas consecuta.