Poterat autem etiam hoc donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem; sed si hoc fecisset, carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod mori omnino non possent, ac per hoc nemo propter illam uitam, quae post istam mortem beata futura est, per uirtutem etiam contemnendae ipsius mortis ad Christi gratiam festinaret, sed propter remouendam mortis molestiam delicatius crederctur in Christum. plus ergo gratiae praestitit, plus fidelibus suis sine dubitatione donauit. quid enim magnum erat uidendo non mori eos, qui crederent, credere se non moriturum? quanto est maius, 3 I Cor. 15, 21. 22 14 cf. Col. 2, 14 16 Matth. 26, 28 1 fuit La.c.SVG attendunt hoc A 2 sine dubitatione KCbd ñ credunt A loquutus SV 6resurrectionem LmlC Hms.l.m2K aeternam om.A 9 ergo om. A nobis om. A 11 autem] tam A redemtionem L 12 est] add. etKb n cst] add. et Kb effuso A 14 cyrographa L cirografa SV M cyrografaPaC eirographa K chyrografa G 15 a OM. AM ideo] et ideo zd et ideo ait b 16 est] add . inquit s.i.mSL aitVd effudetur V 17 remissione LV A111 18 etiam in rns. Am2 20 felicitas Gp.c. munueretur Kml si Kml 21esse dicerent K 24 mortis mplestiamL mortis—remouendam in mq.m2A 25 renouendaKmlsemouendalli 27critT7 2scredereom.A moriturosGm2A moriturus M quoalltLml maior V quanto fortius, quanto laudabilius ita credere, ut se speret moriturus • sine fine uieturum ! denique hoc quibusdam in fine largietur, ut mortem istam repentina commutatione non sentiant, sed simul cum resurgentibus rapiantur in nubibus in obuiam Christo in aera et sic semper cum domino uiuant. et recte illis, quia non erunt iam posteri, qui propter hoc credunt non sperando quod non uident, sed amando quod uident. quae fides est eneruis et debilis nec fides omnino dicenda, quando quidem fides ita definita est: fides est sperantium substantia, conuictio rerum quae non uidentur. unde etiam in eadem, ubi et hoc scriptum est, ad Hebreos epistola, cum consequenter enumerasset quosdam, qui deo fide placuerunt: secundum fidem, inquit, mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas uidentes et salutantes et confitentes, quia hospites et peregrini sunt super terram. et paulo post eandem fidei laudem ita conelusit: et omnes, inquit, testimonium consecuti per fidem non tulerunt promissiones dei; pro nobis enim meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. haec laus fidei non esset nec omnino, ut iam dixi, fides esset, si homines in eredendo praemia uisibilia sequerentur, hoc est, si fidelibus merces inmortalitatis in hoc saeculo redderetur.