<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Ad peccandum namque non adiuuamur a deo; iusta <lb n="10"/>
            autem agere uel iustitiae praeceptum omni ex parte implere non <lb/>
            possumus, nisi adiuuemur a deo. sicut enim corporis oculus non adiuuatur <lb/>
            a luce, ut ab eadem luce clausus auersusue discedat, ut autem <lb/>
            uideat adiuuatur ab ea neque hoc omnino, nisi illa adiuuerit, potest, <lb/>
            ita deus, qui lux est hominis interioris, adiuuat nostrae mentis obtutum, <lb n="15"/>
            ut non secundum nostram, sed secundum eius iustitiam <lb/>
            boni aliquid operemur. si autem ab illo auertimur, nostrum est et <lb/>
            tunc secundum carnem sapimus, tunc concupiscentiae carnis ad <lb/>
            inlicita consentimus. conuersos ergo deus adiuuat, auersos deserit. <lb/>
            sed etiam ut conuertamur, ipse adiuuat, quod certe oculis corporis <lb n="20"/>
            lux ista non praestat. cum ergo nobis iubet dicens: co.nuertimini <lb/>
            ad me, et conuertar ad uos nosque illi dicimus: conuerte <lb/>
            nos, deus sanitatium nostrarum, et: deus uirtutum, conuerte <lb/>
            nos, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet <lb/>
            dicendo: intellegite ergo, qui insipientes estis in populo, <lb n="25"/>
            nosque illi dicimus: da mihi mihi intellectum, ut discam mandata <lb/>
            tua, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo:

<note type="footnote"> 1 cf. lac. 1,14 3 cf. II Cor. 5, 4 4 Matth. 6,13 18 cf. Rom. 8, 5 <lb/>
            21 Zach. 1,3. Mal.3,5 22Ps.84,5 23 Ps. 79,8 25Ps.93,8 20IX 118,73 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 a* G 2 deseramur (e <hi rend="italic">alt. s. ras.)V</hi> uincire G abstramur <hi rend="italic">LillI</hi> 3 absoruebitur <lb/>
            <hi rend="italic">LmlSmlM</hi> 4 <hi rend="italic">pr. a s.l.mSL</hi> 6 <hi rend="italic">post</hi> potest <hi rend="italic">sequitur:</hi> oratio breuis perfectaque <lb/>
            in <hi rend="italic">z, quae senlentia del. in LV, in</hi> oratione breui pcrfectaque <hi rend="italic">fIIllt</hi>. in S <lb/>
            <hi rend="italic">7 simus Lflll a s.l.Km2 8 abstramur Lml concupcentiam Lml</hi> 10 non] nos A <lb/>
            <hi rend="italic">iuste VtnSKAM 12 adiuuamur Kml oculis Lml oculosGmlKml aduuatur Lml <lb/>
            13 ut] si ut A auersussuae Lm1 auersus Gm1 lonremtis Lm2 nra Vmt</hi> <lb/>
            19 couersos <hi rend="italic">P</hi> conuersus Vml,Į aduersos <hi rend="italic">LmlC</hi> auersns <hi rend="italic">Vml</hi> auersusadiuuat <lb/>
            in <hi rend="italic">mg. A</hi> 20 certe <hi rend="italic">om. V</hi> 23 sanitatum <hi rend="italic">SmZKmZCJlbd</hi> salutariii <lb/>
            nostrorum <hi rend="italic">A</hi> 24 aliū <hi rend="italic">Lml</hi> cum-quod iubes <hi rend="italic">in mj. A</hi> 26 et nos <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="76"/>
            post concupiscentias tuas non eas nosque dicimus: scimus <lb/>
            quoniam nemo esse potest continens, nisi deus det, quid aliud dicimus <lb/>
            quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: facite iustitiam <lb/>
            itemque dicit: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, <lb/>
            quoniam ipsi saturabuntur, a quo debemus petere cibum <lb n="5"/>
            potumque iustitiae nisi ab illo, qui esurientibus eam et sitientibus <lb/>
            promittit eius saturitatem? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>