Ad peccandum namque non adiuuamur a deo; iusta autem agere uel iustitiae praeceptum omni ex parte implere non possumus, nisi adiuuemur a deo. sicut enim corporis oculus non adiuuatur a luce, ut ab eadem luce clausus auersusue discedat, ut autem uideat adiuuatur ab ea neque hoc omnino, nisi illa adiuuerit, potest, ita deus, qui lux est hominis interioris, adiuuat nostrae mentis obtutum, ut non secundum nostram, sed secundum eius iustitiam boni aliquid operemur. si autem ab illo auertimur, nostrum est et tunc secundum carnem sapimus, tunc concupiscentiae carnis ad inlicita consentimus. conuersos ergo deus adiuuat, auersos deserit. sed etiam ut conuertamur, ipse adiuuat, quod certe oculis corporis lux ista non praestat. cum ergo nobis iubet dicens: co.nuertimini ad me, et conuertar ad uos nosque illi dicimus: conuerte nos, deus sanitatium nostrarum, et: deus uirtutum, conuerte nos, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: intellegite ergo, qui insipientes estis in populo, nosque illi dicimus: da mihi mihi intellectum, ut discam mandata tua, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: 1 cf. lac. 1,14 3 cf. II Cor. 5, 4 4 Matth. 6,13 18 cf. Rom. 8, 5 21 Zach. 1,3. Mal.3,5 22Ps.84,5 23 Ps. 79,8 25Ps.93,8 20IX 118,73 1 a* G 2 deseramur (e alt. s. ras.)V uincire G abstramur LillI 3 absoruebitur LmlSmlM 4 pr. a s.l.mSL 6 post potest sequitur: oratio breuis perfectaque in z, quae senlentia del. in LV, in oratione breui pcrfectaque fIIllt . in S 7 simus Lflll a s.l.Km2 8 abstramur Lml concupcentiam Lml 10 non] nos A iuste VtnSKAM 12 adiuuamur Kml oculis Lml oculosGmlKml aduuatur Lml 13 ut] si ut A auersussuae Lm1 auersus Gm1 lonremtis Lm2 nra Vmt 19 couersos P conuersus Vml,Į aduersos LmlC auersns Vml auersusadiuuat in mg. A 20 certe om. V 23 sanitatum SmZKmZCJlbd salutariii nostrorum A 24 aliū Lml cum-quod iubes in mj. A 26 et nos bd post concupiscentias tuas non eas nosque dicimus: scimus quoniam nemo esse potest continens, nisi deus det, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: facite iustitiam itemque dicit: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, a quo debemus petere cibum potumque iustitiae nisi ab illo, qui esurientibus eam et sitientibus promittit eius saturitatem?