Quapropter illi qui dicunt: si primi hominis peccato factum est, ut moreremur, Christi aduentu fieret, ut credentes in eum non moreremur, et addunt quasi rationem dicentes: neque enim praeuaricatoris transgressio plus nobis nocuit, quam incarnatio uel redemptio 3 cf. Ioh. 1, 14 9 cf. Rom. 7, 23 18 Ioh. 14, 30. 31 21 cf. Pliil. 2, 8 22 Pclagiani 1 nulli (s.l.m21o)V infantibus LmlSVml PGml AG 2 pregrabatur SYmlGml praegrauiatur Kml 3pr. in s.l.L,om.SVmlPGml 4 utI et Kml inhabi- taret KGb ne SVmlPG 5 suspicatos LmlSVmlGtnl paruolis Lml 6 comotibus (om. cum)/l mortibus Lml monitibus M irronalihus i 9 nec om. V 11 motū A 12 quaerat Kml in eo erat bd 13 uolunt (i s. n)A 14 uideatur (uideat C) etiam KACbd et. uid. cet . senesccnte (te in ras.tn2)V 15 non inonoedientiac LmlSVmlPG inoboeditiae Kml 16 dedita VmlKml de uita A 17hoceros. V 18 ait] eratV 10 uoluntate LS 21 factus-mortem otn. A 23 moriremur Vm2 aduentum LmlCml 24 moremur Lml morireruur Vm2Pm1 morerentur Km1 puaricatores Vml 25 redemtio L profuit saluatoris, cur non potius hoc adtendunt, hoc audiunt, hoc sine disceptatione credunt, quod apostolus sine ambiguitate locutus est: quia per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur? neque enim aliunde quam de corporis resurrectione dicebat. omnium ergo corporis mortem factam per unum hominem dixit et omnium corporis resurrectionem in uitam aeternam per unum Christum futuram esse promisit. quomodo ergo \'plus nobis nocuit ille peccando, quam iste profuit redimendo\', cum per illius peccatum temporaliter moriamur, per istius autem redemptionem non ad temporalem uitam, sed ad perpetuam resurgamus? nostrum ergo corpus mortuum est propter peccatum, Christi autem corpus solum mortuum est sine peccato, ut fuso sanguine sine culpa omnium culparum chirographa delerentur, quibus debitores, qui in eum credunt, a diabolo antea tenebantur. ideo: hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.