<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>Idem ipse itaque saluator est paruulorum atque maiorum, <lb/>
            de quo dixerunt angeli: natus est uobis hodie saluator et de <lb/>
            quodictumest aduirginemMariam: uocabis nomen eius Iesum; <lb/>
            ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum, <lb/>
            ubi aperte demonstratum est eum hoc nomine, quo appellatus est<lb n="20"/>
            Iesus, propter salutem quam nobis tribuit nominari; Iesus quippe <lb/>
            latine saluator est. quis est igitur qui audeat dicere dominum Christum <lb/>
            tantum maioribus. non etiam paruulis esse Iesum? qui uenit in <lb/>
            similitudine carnis peccati, ut euacuaret corpus peccati, in quo

<note type="footnote">llef. Luc. 8,48 12cf. Ioh.3,5 17 Luc. 2, 11 18 Matth. 1, 21 <lb/>
            23 cf. Rom. 8, 3 24 cf. Rom. 6, 6 </note>

<note type="footnote">1 rec. per rem. b 2 medelam <hi rend="italic">Lm2Vm2PKA</hi> nullius generis <hi rend="italic">b <lb/>
            4 praesentiam KA</hi> iustissimam] <hi rend="italic">futuram zd</hi> beneficientiam z regenera- <lb/>
            <hi rend="italic">turos A 5 ita ante V 7 fidem LmlSVml fides Vm2 in eos G</hi> informaba*t <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 8 quarumjtaqua (ta <hi rend="italic">s.l.m2)V</hi> fidem <hi rend="italic">P</hi> uitae <hi rend="italic">V</hi> 9 gene- <lb/>
            <hi rend="italic">rerentur Lml adderant Vml</hi> 10 praeterit.] <hi rend="italic">add. rerum KCb fidem P, om.Kb <lb/>
            qui s.l.m2V fuerunt ezp. V 12 regeneratione K in spirituali A spiritaliter z</hi> <lb/>
            spiritualiter M renascendo saluantur] <hi rend="italic">renascunturzd, b in mg. 13 iudicare KmlA <lb/>
            14 significationibus Vml</hi> 15 oportunetateLmJ <hi rend="italic">17 nobis Kml 18 est om.A</hi> <lb/>
            Iesum] emmanuhel <hi rend="italic">M</hi> 20 quod apeliatur Jf quod (quo <hi rend="italic">A)</hi> appellatus <hi rend="italic">(om. est)atC<lb/>
             quo appellatur Mb</hi> 22 quis] qui z <hi rend="italic">igitur] quippe z 22 audet G a.c. <lb/>
             dicere om.K 23 paruolis L 24 similitudinem A</hi> </note><lb/>
             
<pb n="119"/>
            infirmissimo nulli usui congruis uel idoneis infantilibus membris anima <lb/>
            rationalis miserabili ignorantia praegrauatur. quam plane ignorantiam <lb/>
            nullo modo crediderim fuisse in infante illo, in quo uerbum caro <lb/>
            factum est, ut habitaret in nobis, nec illam ipsius animi infirmitatem <lb/>
            in Christo paruulo fuerim suspicatus, quam uidemus in paruulis. per <lb n="5"/>
            hanc enim etiam, cum motibus inrationabilibus perturbantur, nulla <lb/>
            ratione, nullo imperio, sed dolore aliquando uel doloris terrore cohibentur, <lb/>
            ut omnino uideas illius inoboedientiae filios, quae mouetur <lb/>
            in membris repugnans legi mentis nec. cum uult ratio, conquiescit; <lb/>
            uerum et ipsa saepe uel dolore corporis tamquam uapulando conpescitur uel pauescendo uel <lb n="10"/>
            tali aliquo animi motu non tamen uoluntate <lb/>
            praecipiente conprimitur. sed quia erat in eo similitudo carnis peccati, <lb/>
            mutationes aetatum perpeti uoluit ab ipsa exorsus infantia, ut ad <lb/>
            mortem uideatur etiam senescendo illa caro peruenire potuisse, nisi <lb/>
            iuuenis fuisset occisus. quae tamen mors in carne peccati inoboedientiae <lb n="15"/>
            debita redditur, in similitudine autem carnis peccati oboedientiae <lb/>
            uoluntate suscepta est. ad eam quippe iturus eamque passurus hoc <lb/>
            ait: ecce ucnit princeps mundi huius et in me nihil inueniet; <lb/>
            sed ut sciant omnes, quia uoluntatem patris <lb/>
            mei facio. surgite, eamus hinc. his dictis perrexit ad indebitam <lb n="20"/>
            mortem factus oboediens usque ad mortem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>