<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p>Nec mireris, quod dixi manente concupiscentialiter lege peccati <lb/>
            reatum eius solui per gratiam sacramenti. sicut enim facta et <lb/>
            dicta et cogitata iniqua, quantum ad ipsos motus animi et corporis <lb n="10"/>
            pertinet, iam praeterierunt et non sunt, eis tamen praeteritis et <lb/>
            non iam existentibus reatus eorum manet, nisi peccatorum <lb/>
            remissione soluatur, sic contra in hac non iam praeterita, sed adhuc <lb/>
            manente lege concupiscentiae reatus eius soluitur et non erit, cum <lb/>
            fit in baptismo plena remissio peccatorum. denique si continuo consequatur <lb n="15"/>
            ab hac uita emigratio, non erit omnino, quod obnoxium <lb/>
            hominem teneat solutis omnibus quae tenebant. sicut ergo non est <lb/>
            mirum praeteritorum factorum, cogitatorum atque dictorum reatum <lb/>
            manere ante peccatorum remissionem, sic contra non debet esse <lb/>
            mirum manentis concupiscentiae reatum praeterire post peccatorum <lb n="20"/>
            remissionem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>