Nostrae autem, immo ipsius apostoli sententiae qui dixit: ex uno omnes ad condemnationem et: ex uno omnes ad iustificationem uitae, quam non sit contrarium hoc quod ait, cum de alia re ageret: alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt, paululum adtende. Non unius modi est sanctificatio; nant et catechumenos secundum quendam modum suum per signum Christi et orationem manus inpositionis puto sanctificari et, quod accipiunt quamuis non sit corpus Christi, sanctum est tamen et sanctius quam cibi quibus alimur, quoniam sacramentum est. uerum et ipsos cibos, quibus ad necessitatem sustentandae uitae huius utimur, sanctificari idem apostolus dixit per uerbum dei et orationem, qua oramus utique nostra corpuscula refecturi. sicut ergo ista ciborum sanctificatio non efficit, ut quod in os intrauerit non in uentrem uadat et in secessum emittatur per corruptionem, qua omnia terrena soluuntur, unde et 12 Rom. 5,16.13 14 I Cor. 7,14 19 cf. Aug. De catech. rudibus 26,50 (XL 344, 51 sqq. M) et Confess. 111 (CSKL XXXIII p. I 15, 14) 21 cf. I Tim. 4, 5 24 cf. Matth. 15, 17 1 iustumldictumA 3 permittuntur A 4damnariquiascisunt**fatercnturV ex iufidelibus natos um. z 6 esse Vml 7 distincto Vml natos] add. et lib 9 baptismo rllll post habentrepet. damuari-habcnt K _10 absorditatem A 12 et om. V13 hoc utn.KC 15 [laulolum Kml 16 nam-xpi in mg.m2L nam in ras. V qua ̄ M caticuminos LP catecumcnos SVml catecuminos Vm2GAM catechuminos K cathecuminos Cb 17 secundum in ras . Vm2 18 cod. Remigianus Maurinorum: et manus impositionem 21 sustentan*dv V huius uitae d alimur zbd 23 refectu Vml sed sicut in ras . rm3 prgo] et LSPG, om. V autem b non efficit] n ad hoc ualet s.l.m3V 21 inos K in nos C iutrauit Kml non s.l.m2K uadit GKml 25 et om. KCb LX. Auguflt. VIII pars I. Vrba et Zyoha. 8 ad aliam escam, quae non corrumpitur, nos dominus exhortatur, ita sanctificatio catechumeni, si non fuerit baptizatus, non ei ualet ad intrandum regnum caelorum aut ad peccatorum remissionem. ac per hoc et illa sanctificatio, cuiuscumque modi sit, quam in filiis fidelium esse dixit apostolus, ad istam de baptismo et de peccati origine uel remissione quaestionem omnino non pertinet. nam et coniuges infideles in coniugibus fidelibus sanctificari dicit eo ipso loco ita loquens: sanctificatur enim uir infidelis in uxore et sanctificatur mulier infidelis in fratre; alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. non, opinor, quisquam tam infideliter intellegit, quodlibet in his uerbis intellegat, ut ob hoc existimet etiam maritum non christianum, quia christiana fuerit uxor eius, neque iam baptizari oportere et ad peccatorum remissionem iam peruenisse et in regnum caelorum esse intraturum. quia sanctificatus dictus est in uxore.