<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p><hi rend="italic">At enim ait apostolus: filii uestri inmundi essent, <lb/>
            nunc autem sancti sunt; et ideo,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">fidelium filii iam <lb/>
            baptizari minime debuerunt</hi>. miror hoc dicere qui negant peccatum <lb/>
            ex Adam originaliter trahi. si enim hanc apostoli sententiam sic accipiunt, <lb/>
            ut credant de fidelibus sanctificatos filios nasci, cur eos etiam<lb n="15"/>
            ipsi baptizari oportere non dubitant? cur denique nolunt fateri de parente <lb/>
            peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si de sancto <lb/>
            aliqua sanctitas trahitur? et contra nostram quidem non est adsertionem, <lb/>
            etiamsi ex fidelibus sancti propagantur, quod eos dicimus, <lb/>
            si non baptizantur, pergere in damnationem, quibus et ipsi regnum<lb n="20"/>
            caelorum intercludunt, quamuis eos dicant non habere ullum uel <lb/>
            proprium uel originale peccatum. aut si eis indignum uidetur, ut <lb/>
            sancti damnentur, quomodo erit dignum, ut a regno dei sancti separentur? <lb/>
            illud potius adtendant, quomodo non de peccatoribus parentibus <lb/>
            trahatur aliquod peccatum, si de sanctis aliqua sanctitas trahitur<lb n="25"/>
            et inmunditia de inmundis. utrumque enim dixit qui dixit: alioquin <lb/>
            filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt.

<note type="footnote"> 11 Pelagiani I Cor. 7, 14 26 I Cor. 7, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 reserat b saepe <hi rend="italic">om. z</hi> fnerit <hi rend="italic">Gml</hi> 2 <hi rend="italic">israeliti fL frugibus z</hi> <lb/>
            3 crebra <hi rend="italic">L</hi> tali <hi rend="italic">Vml</hi> 4 datum* <hi rend="italic">L</hi> 5 esse <hi rend="italic">VmlC</hi> 6 <hi rend="italic">pr</hi>. qui <hi rend="italic">s.l. <lb/>
            LVG, orti. PS 7 recipiat LSVPGml 8 singillatim Gm2KCbd</hi> tcmporae <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> in tempore <hi rend="italic">A</hi> circumcisio <hi rend="italic">Vtnl</hi> 9 nascetur <hi rend="italic">A</hi> 11 ait rni G apls <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            at enim 0 apls S at enim e amplius Vat enim apls <hi rend="italic">P</hi> ait (i <hi rend="italic">s.l.m2)enim</hi> *** apostolusGaitapis <lb/>
            inquitAAtenimap. aitd apostolus<hi rend="italic">]add.alioquins.l.LG,in mg. A <lb/>
            16 n baptizari Gm2 dubitabant K 17aliquot Kml trahii SV</hi> 23 dapentur A <lb/>
            erit] est <hi rend="italic">zCTd</hi> ut <hi rend="italic">s.l.m2</hi> S aut <hi rend="italic">V</hi> 24 et illud b adtendunt SV <lb/>
            trahentur parentibus <hi rend="italic">Vml</hi> 26 non immundicia <hi rend="italic">b</hi> inmundia Vm1 <lb/>
            utramque <hi rend="italic">Lml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="113"/>
            explicent etiam quomodo iustum sit, ut sancti ex fidelibus et inmundi <lb/>
            ex infidelibus nati pariter tamen, si baptizati non fuerint, <lb/>
            regnum dei non permittantur intrare. quid ergo illis ista sanctitas <lb/>
            prodest? nam si damnari faterentur inmundos ex infidelibus natos, <lb/>
            sanetos autem filios fidelium in dei quidem regnum intrare non posse, <lb n="5"/>
            nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia sancti sunt, esset <lb/>
            qualiscumque distinctio; nunc uero natos de sanctis sanctos et de <lb/>
            inmundis inmundos aequaliter dicunt et, quia peccatum non habent, <lb/>
            non damnari et, quia baptismum non habent, a dei regno separari. <lb/>
            hanc absurditatem talia ingenia non uidere quis credat ? <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>