At enim ait apostolus: filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt; et ideo, inquiunt, fidelium filii iam baptizari minime debuerunt . miror hoc dicere qui negant peccatum ex Adam originaliter trahi. si enim hanc apostoli sententiam sic accipiunt, ut credant de fidelibus sanctificatos filios nasci, cur eos etiam ipsi baptizari oportere non dubitant? cur denique nolunt fateri de parente peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si de sancto aliqua sanctitas trahitur? et contra nostram quidem non est adsertionem, etiamsi ex fidelibus sancti propagantur, quod eos dicimus, si non baptizantur, pergere in damnationem, quibus et ipsi regnum caelorum intercludunt, quamuis eos dicant non habere ullum uel proprium uel originale peccatum. aut si eis indignum uidetur, ut sancti damnentur, quomodo erit dignum, ut a regno dei sancti separentur? illud potius adtendant, quomodo non de peccatoribus parentibus trahatur aliquod peccatum, si de sanctis aliqua sanctitas trahitur et inmunditia de inmundis. utrumque enim dixit qui dixit: alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. 11 Pelagiani I Cor. 7, 14 26 I Cor. 7, 14 1 reserat b saepe om. z fnerit Gml 2 israeliti fL frugibus z 3 crebra L tali Vml 4 datum* L 5 esse VmlC 6 pr . qui s.l. LVG, orti. PS 7 recipiat LSVPGml 8 singillatim Gm2KCbd tcmporae V in tempore A circumcisio Vtnl 9 nascetur A 11 ait rni G apls L at enim 0 apls S at enim e amplius Vat enim apls P ait (i s.l.m2)enim *** apostolusGaitapis inquitAAtenimap. aitd apostolus ]add.alioquins.l.LG,in mg. A 16 n baptizari Gm2 dubitabant K 17aliquot Kml trahii SV 23 dapentur A erit] est zCTd ut s.l.m2 S aut V 24 et illud b adtendunt SV trahentur parentibus Vml 26 non immundicia b inmundia Vm1 utramque Lml explicent etiam quomodo iustum sit, ut sancti ex fidelibus et inmundi ex infidelibus nati pariter tamen, si baptizati non fuerint, regnum dei non permittantur intrare. quid ergo illis ista sanctitas prodest? nam si damnari faterentur inmundos ex infidelibus natos, sanetos autem filios fidelium in dei quidem regnum intrare non posse, nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia sancti sunt, esset qualiscumque distinctio; nunc uero natos de sanctis sanctos et de inmundis inmundos aequaliter dicunt et, quia peccatum non habent, non damnari et, quia baptismum non habent, a dei regno separari. hanc absurditatem talia ingenia non uidere quis credat ?