Iam ergo quod loco tertio posui uideamus. cum uoluntatem humanam gratia adiuuante diuina sine peccato in hac uita possit homo esse, cur non sit, possem facillime ac ueracissime respondere: \'quia homines nolunt\'. sed si ex me quaeritur, quare nolint, imus in longum; uerum tamen etiam hoc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis breuiter dicam. nolunt homines facere quod iustum est, siue quia latet an iustum sit siue quia non delectat. \' 3 Ps. 98, 8 5 cf. Prou. 3,12. Hebr. 12, 6 8 cf. Ps. 37,18 cf. Hebr. 4,15 9 cf. Hebr. 7, 25 11 Matlb. 6, 12 14 cf. Matth. 19, 20. 21 dcf. L 1 praedicamur sml praedicatur AM 2 dedicabit A 3 tamen om. SVPGd 4 om s. exp. eos Km2 6 et om SVPG 8 illo s.l.G 10 mandaciter Pml mendatiter Kml quisquedeso Km2CTb 13 sic S P sit V m1M dubitant Sml 15 impleuissct SVmlGml 16 perfectus s.l.m3V haberet KCMb 18 esse se K 21 tertio loco b 22 uoluntate humana KACb gratia ̄ Gm1 sine peccato in hac uita si (si om . P)sine peccato in hac nitnSP;incod.V20litt.erasae peccatis4 23 possc s.l.m2S posse MT 21 uolunt SVmlGml 25 nolunt CMd nolilltlongum] nolimus in Jongum (in mg . longiori tractatu indigct)/\' nolimus (om. imns) G longQ (u s. 0 m2)V 26 uolunt SVmlGml 27 dclectant S tanto enim quidque uehementius uolnmus, quanto certius quam bonum sit nouimus eoque delectamur ardentius. ignorantia igitur et infirmitas uitia sunt, quae inpediunt uoluntatem, ne moueatur ad faciendum opus bonum uel ab opere malo abstinendum. ut autem innotescat quod latebat et suaue fiat quod non delectabat, gratiae dei est, qua hominum adiuuat uoluntates; qua ut non adiuuentur, in ipsis itidem causa est, non in deo, siue damnandi praedestinati sunt propter iniquitatem superbiae siue contra ipsam suam superbiam iudicandi et erudiendi, si filii sunt misericordiae. unde Hieremias cum dixisset: scio, domine, quia non est in homine uia eius nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos, continuo subiunxit: corripe me, domine, uerum tamen in iudicio et non in furore tuo, tamquam diceret: \'scio ad correptionem meam pertinere, quod minus abs te adiuuor, ut perfecte dirigantur gressus mei; uerum tamen hoc ipsum noli sic mecum agere, tamquam in furore, quo iniquos damnare statuisti, sed tamquam in iudicio, quo doces tuos non superbire\'. unde alibi dicitur: et iudicia tua adiuuabunt me.