<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><hi rend="italic">Sed ecce,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">apostolus dicit: bonum certamen<lb n="10"/>
            certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; superest <lb/>
            mihi corona iustitiae; quod non diceret, si haberet ullum peccatum <lb/>
            </hi>. immo uero respondeant, quomodo potuit haec dicere, cui adhuc <lb/>
            restabat ipsius passionis, quam sibi iam inpendere dixerat, tam <lb/>
            magna conflictatio, tam molestum et grande certamen. an ad eius<lb n="15"/>
            consummandum cursum parum adhuc deerat, quando illud deerat, <lb/>
            ubi erat futurus acrior et crudelior inimicus? quodsi ideo <lb/>
            talibus uerbis certus securusque gaudebat, quia de uictoria futuri <lb/>
            tanti certaminis certum eum securumque iam fecerat, qui eandem <lb/>
            passionem iam illi reuelauerat inminere, non re plenissima, sed spe<lb n="20"/>
            firmissima haec dixit et quod futurum esse praesumpsit tamquam <lb/>
            f actum fuerit indicauit. si ergo his uerbis etiam hoc adderet, ut diceret: <lb/>
            \'nullum habeo iam peccatum\', hoc quoque illum intellegeremus non <lb/>
            de rei factae, sed de rei futurae perfectione dixisse. sic enim ad ipsius <lb/>
            cursus consummationem pertinebat nullum habere peccatum,<lb n="25"/>
            quod isti putant, cum haec diceret, iam in illo fuisse conpletum,

<note type="footnote">10 Pelagiani II Tim. 4, 7. 8 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 liominibus om.A 2 quaminssit Vml sit om.S 3 hac Lml ad Vml</hi><lb/>
            pceptu <hi rend="italic">A</hi> contempserit <hi rend="italic">VKm2A</hi> 4 in eorum <hi rend="italic">Pd</hi> damnatione <hi rend="italic">VA eis z</hi>I <lb/>
            fiibiA si.4 <hi rend="italic">7 faciant Lm1 enim om. V 8 dimittendi V ml</hi> si*L 9 aut-est <lb/>
            <hi rend="italic">in mfl.L</hi> non est <hi rend="italic">SPG, in L ras. 3 lilt</hi>. 11 fidem sern., cursum cons. <hi rend="italic">d <lb/>
            12abcret L 14tam Lml lficonflictio Ka.c.ACb</hi> et] <hi rend="italic">ac zd grandem Lml crande<lb/>
             SGml</hi> 16 consumandu <hi rend="italic">A</hi> 18 sccuturusqnc <hi rend="italic">P</hi> gaudebat <hi rend="italic">bis V <lb/>
            futuri om. A 19 tallti om. zd securumquem Lml</hi> eandcm] tandem <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 21 praesumsit <hi rend="italic">L</hi> 22 fuerat <hi rend="italic">SPa.c</hi>. adderet] <lb/>
            attenderet <hi rend="italic">A</hi> 23 abeo <hi rend="italic">Vml</hi> hoc peccato ia <hi rend="italic">Kml</hi> 24 fnterae <hi rend="italic">Lml</hi> <lb/>
            25 csuptioncm <hi rend="italic">A</hi> 26 in <hi rend="italic">ex ilG</hi> </note><lb/>
             
<pb n="97"/>
            quemadmodum ad ipsius cursus consummationem pertinebat <lb/>
            etiam in certamine passionis aduersarium superare, quod etiam <lb/>
            ipsi necesse est fateantur, cum haec diceret, adhuc in illo fuisse conplendum. <lb/>
            hoc ergo totum nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, <lb/>
            quandoiam de dei promissione praefidens totum ita dicebat, tamquam <lb n="5"/>
            fuisset effectum. ad ipsius quippe cursus consummationem pertinebat <lb/>
            etiam quod peccata dimittebat debitoribus suis atque ita sibi ut <lb/>
            dimitterentur orabat; qua domini pollicitatione certissimus erat <lb/>
            in illo fine, quem adhuc futurum iam fidendo dicebat inpletum, <lb/>
            nullum se habiturum esse peccatum. nam, ut alia omittam, miror <lb n="10"/>
            si, cum uerba illa dicebat, per quae istis uisus est nullum habuisse <lb/>
            peccatum, iam fuerat ab illo ablatus ille stimulus carnis, de quo a se <lb/>
            auferendo dominum ter rogauerat responsumque acceperat: sufficit <lb/>
            tibi gratia mea; uirtus in infirmitate perficitur. huic <lb/>
            tanto uiro perficiendo necessarium fuit, ut ab illo angelus satanac <lb n="15"/>
            non auferretur, a quo propterea colaphizabatur, ne magnitudine <lb/>
            reuelationum extolleretur, et audet quisquam quemquam uel putare <lb/>
            uel dicere positum sub onere uitae huius ab omni omnino mundum <lb/>
            esse peccato ? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>