Sed ecce, inquiunt, apostolus dicit: bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; superest mihi corona iustitiae; quod non diceret, si haberet ullum peccatum . immo uero respondeant, quomodo potuit haec dicere, cui adhuc restabat ipsius passionis, quam sibi iam inpendere dixerat, tam magna conflictatio, tam molestum et grande certamen. an ad eius consummandum cursum parum adhuc deerat, quando illud deerat, ubi erat futurus acrior et crudelior inimicus? quodsi ideo talibus uerbis certus securusque gaudebat, quia de uictoria futuri tanti certaminis certum eum securumque iam fecerat, qui eandem passionem iam illi reuelauerat inminere, non re plenissima, sed spe firmissima haec dixit et quod futurum esse praesumpsit tamquam f actum fuerit indicauit. si ergo his uerbis etiam hoc adderet, ut diceret: \'nullum habeo iam peccatum\', hoc quoque illum intellegeremus non de rei factae, sed de rei futurae perfectione dixisse. sic enim ad ipsius cursus consummationem pertinebat nullum habere peccatum, quod isti putant, cum haec diceret, iam in illo fuisse conpletum, 10 Pelagiani II Tim. 4, 7. 8 1 liominibus om.A 2 quaminssit Vml sit om.S 3 hac Lml ad Vml pceptu A contempserit VKm2A 4 in eorum Pd damnatione VA eis z I fiibiA si.4 7 faciant Lm1 enim om. V 8 dimittendi V ml si*L 9 aut-est in mfl.L non est SPG, in L ras. 3 lilt . 11 fidem sern., cursum cons. d 12abcret L 14tam Lml lficonflictio Ka.c.ACb et] ac zd grandem Lml crande SGml 16 consumandu A 18 sccuturusqnc P gaudebat bis V futuri om. A 19 tallti om. zd securumquem Lml eandcm] tandem T 21 praesumsit L 22 fuerat SPa.c . adderet] attenderet A 23 abeo Vml hoc peccato ia Kml 24 fnterae Lml 25 csuptioncm A 26 in ex ilG quemadmodum ad ipsius cursus consummationem pertinebat etiam in certamine passionis aduersarium superare, quod etiam ipsi necesse est fateantur, cum haec diceret, adhuc in illo fuisse conplendum. hoc ergo totum nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, quandoiam de dei promissione praefidens totum ita dicebat, tamquam fuisset effectum. ad ipsius quippe cursus consummationem pertinebat etiam quod peccata dimittebat debitoribus suis atque ita sibi ut dimitterentur orabat; qua domini pollicitatione certissimus erat in illo fine, quem adhuc futurum iam fidendo dicebat inpletum, nullum se habiturum esse peccatum. nam, ut alia omittam, miror si, cum uerba illa dicebat, per quae istis uisus est nullum habuisse peccatum, iam fuerat ab illo ablatus ille stimulus carnis, de quo a se auferendo dominum ter rogauerat responsumque acceperat: sufficit tibi gratia mea; uirtus in infirmitate perficitur. huic tanto uiro perficiendo necessarium fuit, ut ab illo angelus satanac non auferretur, a quo propterea colaphizabatur, ne magnitudine reuelationum extolleretur, et audet quisquam quemquam uel putare uel dicere positum sub onere uitae huius ab omni omnino mundum esse peccato ?