<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/><hi rend="italic">At enim ait dominus: estote perfecti, sicut <lb n="5"/>
            pater uester caelestis perfectus est; quod non praeciperet,</hi><lb/>
            inquiunt, <hi rend="italic">si sciret fieri non posse quod praecipit</hi>. non nunc quaeritur . <lb/>
            utrum fieri possit, si istam perfectionem ad hoc accipiunt, ut sine <lb/>
            ullo sit quisque peccato, cum hanc agit uitam — iam enim supra <lb/>
            respondimus posse fieri -, sed utrum aliquis faciat, hoc nunc quaerimus.<lb n="10"/>
            neminem autem esse, qui tantum uelit, quantum res exigit, <lb/>
            ante praecognitum est, sicut scripturarum quae supra commemoraui <lb/>
            testimonia tanta declarant. et tamen cum dicitur cuiusque <lb/>
            perfectio, qua in re dicatur uidendum est. nam ex apostolo testi -, <lb/>
            monium paulo ante posui, ubi se fatetur in acceptione iustitiae, quam<lb n="15"/>
            desiderat, nondum esse perfectum et tamen continuo dicit: quotquot <lb/>
            ergo perfecti, hoc sapiamus; quod utrumque non diceret, <lb/>
            nisi in alia re perfectus esset, in alia non esset. uelut si iam sit quisquam <lb/>
            sapientiae perfectus auditor-quod nondum erant illi, quibus <lb/>
            dicebat: lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim<lb n="20"/>
            poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; eis quippe et <lb/>
            illud ait: sapientiam loquimur inter perfectos, utique <lb/>
            perfectos audit ores uolens intellegi —, potest ergo fieri, sicut dixi, <lb/>
            ut iam sit aliquis sapientiae perfectus auditor, cuius nondum sit perfectus <lb/>
            et doctor; potest perfectus esse iustitiae cognitor, nondum

<note type="footnote"> 5 Pelagiani Matth.5,48 15 cf. pag. 93,14 16 cf. PhU. 3,12 Phil.3,15 <lb/>
            20 I Cor. 3, 2 22 I Cor. 2, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">letom.zd</hi> iudicio Lml <hi rend="italic">cii(cs.l.m2)L 2fidebusVml</hi> 3operationemliml <lb/>
            5 At—dom.] ait enim dominus <hi rend="italic">sAM</hi> at enim dominus ait <hi rend="italic">bd</hi> sicut <hi rend="italic">s.l.r»2A</hi> <lb/>
            6 et pater GAd <hi rend="italic">7 praecepit Lm2AM non om.A</hi> 8 possit s.l.m2L 9quique <lb/>
            <hi rend="italic">LSVrnl PG anc Lrnl liac Kml 10 faciat (in mg. al fiat)6 12 scriptura Vm2G <lb/>
            sup.ra scripturaarm (exp. m2)K qui Lml commemorauit K</hi> 14 in <lb/>
            <hi rend="italic">s.l.m2G digatur IjinlVmlGml uinendum Vnil testimonium s.l.m2G</hi> <lb/>
            testimonio <hi rend="italic">A</hi> 16 quodquod <hi rend="italic">LmlSVGM</hi> 18 uelut] uerum <hi rend="italic">zM</hi> <lb/>
            si iam] sua M 19 adiutor <hi rend="italic">LmlGml</hi> erat <hi rend="italic">Lml</hi> 21 quidem <hi rend="italic">om. KA</hi> <lb/>
            22 iutcrfectos (o»iperfectos)yl <hi rend="italic">utique perfectos ifi mg. m2Gutique perfectiores b</hi> <lb/>
            23 dix <hi rend="italic">Lml</hi> .24 adiutor <hi rend="italic">Gml</hi> perfector <hi rend="italic">A</hi> 25 esse perfectus <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            cognitor <hi rend="italic">(or s.l.)K</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="95"/>
            perfectus effector; potest perfectus esse, ut diligat inimicos, qui <lb/>
            nondum est perfectus ut sufferat. et qui perfectus est in eo, quod <lb/>
            omnes homines diligit, quippe qui etiam ad inimicorum dilectionem <lb/>
            peruenerit, quaeritur utrum iam sit in ipsa quoque dilectione perfectus, <lb/>
            id est utrum quos diligit, tantum diligat, quantum illa inconmutabilis <lb n="5"/>
            regula ueritatis diligendos esse praescribit. cum ergo legitur in <lb/>
            scripturis cuiusque perfectio, qua in re dicatur, non neglegenter intuendum <lb/>
            est, quoniam non ideo quisque prorsus sine peccato esse <lb/>
            intellegitur, quia in aliquare dicitur esse perfectus. quamquam et in hoc <lb/>
            possit ita dici, ut non quia iam non est quo proficiat, sed quia ex <lb n="10"/>
            maxima parte profecit, hoc nomine dignus habeatur, sicut in doctrina <lb/>
            legis dici potest quisque perfectus, etiamsi eum aliquid <lb/>
            adhuc latet; sicut perfectos dicebat apostolus, quibus tamen ait: <lb/>
            et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuclabit; <lb/>
            uerum tamen in quod peruenimus, in eo ambulemus. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>