<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Quid autem de Zacharia et Elisabeth laudabile dictum est, <lb/>
            quod non in eo comprehendatur, quod de se apostolus, cum in <lb/>
            Christum nondum credidisset, professus est? dixit enim se secundum <lb/>
            iustitiam, quae in lege est, fuisse sine querella. hoc et de illis ita <lb/>
            legitur: erant autem ambo iusti ante deum, incedentes <lb n="20"/>
            in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine <lb/>
            querella. quia ergo quicquid in eis erat iustitiae non erat ad * <lb/>
            homines simulatum, ideo dictum est: ante deum. quod autem de

<note type="footnote"> 2cf. Hebr.6,20 4 Hebr. 7,26.27 12cf. Hebr. 5,1-3 1scf. Phil.3,0 <lb/>
            20 Luc. 1,6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 priore] <hi rend="italic">superiore zd 3 principis Sml 4 cotidiae L qiiotidie Lm2Vm3(! <lb/>
            populi PGd talem inquit decebat T clicebat LmlSYGmlA</hi> G inalitia] macula z, <lb/>
            <hi rend="italic">6 in tng. incotaminatum K 7 a s.l. G, om. C</hi> quotidianam <lb/>
            <hi rend="italic">Lm2Vm3G</hi> cottidianam <hi rend="italic">K</hi> 8 <hi rend="italic">post sacerdotum del</hi>. iustum sine maeula <hi rend="italic">L</hi> 10 finies <lb/>
            <hi rend="italic">Vtnl Phinees bd ipse s.l.m2S iste]</hi> ipse.! <hi rend="italic">11 quicum Sml</hi> 12 positus <lb/>
            <hi rend="italic">(in my.m2</hi> primitus)V 13 exsistente <hi rend="italic">Gin2K</hi> uentur <hi rend="italic">Lml</hi> 14 gestebat <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            gerebant <hi rend="italic">KAC,b (in mg</hi>. gestabaut) gestabat <hi rend="italic">VmlM</hi> 16 helisabeth <hi rend="italic">LK</hi> helisabet <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 quod—comprehendatur om. <hi rend="italic">z</hi> do <hi rend="italic">s.l.Vm3,om.LmlSM</hi> in <hi rend="italic">om.P<lb/>
             18 xpo LmlSVPGK</hi> credidisset et A se om. z. <hi rend="italic">19 in] ex z, sed cf. p. 92,2</hi> <lb/>
            fuisse se <hi rend="italic">Vm2</hi> fuisse est <hi rend="italic">b post</hi> quere»la <hi rend="italic">rns. slitt</hi>. in <hi rend="italic">L</hi> illa <hi rend="italic">Lml</hi> 20 eran t <lb/>
            <hi rend="italic">s.l.Vm3K incedentibus Lml</hi> 22 quia ergo <hi rend="italic">s.l.m2L quidquid LmlSVmlGml <lb/>
            CTquid</hi> JI in <hi rend="italic">om. Pd</hi> inerat <hi rend="italic">PCMd</hi> 23 omines <hi rend="italic">Lml similatum K</hi> <lb/>
            ideo dictum <hi rend="italic">om. LSVG</hi> erat <hi rend="italic">ex e Vm3,om.S</hi> dnmz </note> <lb/>
             
<pb n="92"/>
            Zacharia et eius coniuge scriptum est: in omnibus mandatis <lb/>
            et iustificationibus domini, hoc ille breuiter dixit: in lege. <lb/>
            non enim alia lex illis, alia isti fuit ante euangelium, sed una atque <lb/>
            eadem, quam legimus per Moysen datam patribus eorum, secundum <lb/>
            quam etiam sacerdos erat Zacharias et uice sua sacrificabat. et<lb n="5"/>
            tamen apostolus, qui simili tunc iustitia praeditus fuit, sequitur et <lb/>
            dicit: quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum <lb/>
            damna esse duxi. uerum tamen et arbitror omnia damnum <lb/>
            esse propter eminentem scientiam Christi Iesu <lb/>
            domini nostripropter quemomnia non solum detrimenta<lb n="10"/>
            credidi, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum <lb/>
            lucrifaciam et inueniar in illo non habens meam <lb/>
            iustitiam, quae ex lege est, sed eam, quae est per fidem <lb/>
            Christi, quae est ex deo iustitia in fide, ad cognoscendum <lb/>
            eum et uirtutem resurrectionis eius at communicationem<lb n="15"/>
            passionis eius, conformatus morti ipsius, si <lb/>
            quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. tantum <lb/>
            ergo longe est, ut propter illa uerba Zachariam et Elisabeth <lb/>
            credamus sine ullo peccato perfectam habuisse iustitiam, ut nec <lb/>
            ipsum apostolum eiusdem regulae summitate arbitremur fuisse perfectum<lb n="20"/>
            non solum in illa legis iustitia, quam similem istis habuit, <lb/>
            quam inter damna et stercora deputat in conparatione eminentissimae <lb/>
            iustitiae, quae in fide Christi est uerum etiam in ipso quoque <lb/>
            euangelio, ubi et tanti apostolatus meruit principatum, quod dicere <lb/>
            non auderem, nisi ei non credere nefas ducerem. ubi enim sequitur<lb n="25"/>
            et adiungit: non quia iam acceperim aut iam perfectus

<note type="footnote"> 7 Phil. 3, 7-11 26 Phil. 3, 12-14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 enim <hi rend="italic">om. FP</hi> illi <hi rend="italic">PGd,om. S</hi> alia om. <hi rend="italic">A</hi> istis <hi rend="italic">Lmlb</hi> *isti* <hi rend="italic">V</hi> 4 eadaom <lb/>
            <hi rend="italic">(as.l.)L</hi> mosenS 5zacchanasV /m.et] QniP sdamna esse:n<foreign xml:lang="grc">ο̄</foreign>solu<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> duxi, uerum <lb/>
            etiam et <hi rend="italic">sqlJ. b</hi> tamen] etiam 2 9 eminentem scientiam] eminentiam <hi rend="italic">z</hi> <lb/>
            domini n. I. Chr. <hi rend="italic">KCbd</hi> 10 tetrimenta <hi rend="italic">Kml</hi> 11 xpi <hi rend="italic">Vml</hi> <lb/>
            13 sed-est <hi rend="italic">om. A</hi> q: <hi rend="italic">V</hi> qui M 14 iustitiam <hi rend="italic">LPMTd</hi> in fidem <hi rend="italic">LmlSb</hi> <lb/>
            ad <hi rend="italic">om. C</hi> agnoscendum <hi rend="italic">lLtC</hi> 15 resurrectioncs <hi rend="italic">r ml</hi> cGmutationem <hi rend="italic">P</hi> communicationit <lb/>
            JI 16 passionum M confirmatus <hi rend="italic">Gml</hi> conformatos M <lb/>
            17 resurrectionc <hi rend="italic">LSVCMb</hi> 1S zacchariam <hi rend="italic">S</hi> zacharie <hi rend="italic">A</hi> helisabeth <hi rend="italic">LC</hi> <lb/>
            19 sine ullo pecc. credamns <hi rend="italic">b</hi> peccato <hi rend="italic">om. A</hi> habuere <hi rend="italic">[Únl</hi> 20 summitatcm <lb/>
            <hi rend="italic">LmlSVmlPG</hi> perfectum <hi rend="italic">s</hi>. peccatu Km2 21 iustitiam <hi rend="italic">LmlIiml,om.C</hi> <lb/>
            similis <hi rend="italic">Lml</hi> simile <hi rend="italic">SPG</hi> 25 audirem <hi rend="italic">Lml</hi> ibi <hi rend="italic">Vm2r</hi> enim] etiam <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            26 adimigi G qua <hi rend="italic">Gml</hi> quod <hi rend="italic">b</hi> perfectos <hi rend="italic">LmlGvil</hi> perfectum <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="93"/>
            sim, sequor autem si conprehendam, in quo et adprehensus <lb/>
            sum a Christo Iesu. fratres, ego me ipsum non arbitror <lb/>
            adprehendisse; unum autem, quae retro oblitus <lb/>
            in ca quae ante sunt extentus, secundum intentionem <lb/>
            sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo <lb n="5"/>
            Iesu, ipse se confitetur nondum accepisse, nondum esse perfectum <lb/>
            in plenitudine iustitiae, quam adipisci dilexit in Christo, sed adhuc <lb/>
            secundum intentionem sequi et praeterita obliuiscentem in ea <lb/>
            quae ante sunt extendi, ut nouerimus etiam ad ipsum pertinere illud <lb/>
            quod ait: et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior <lb n="10"/>
            renouatur de die in diem, quamuis iam esset perfectus <lb/>
            uiator, etsi nondum erat ipsius itineris perfectione peruentor. denique <lb/>
            tales uult secum in isto cursu comites rapere, quibus continuo subiungit <lb/>
            et dicit: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si <lb/>
            quid aliter sapitis, hoc quoque deus uobis reuelabit; <lb n="15"/>
            uerum tamen in quod peruenimus, in eo ambulemus. <lb/>
            ambulatio ista non corporis pedibus, sed mentis affectibus et uitae <lb/>
            moribus geritur, ut possint esse perfecti iustitiae possessores, qui recto <lb/>
            itinere fidei de die in diemsua renouatione proficientes iam perfecti <lb/>
            facti sunt eiusdem iustitiae uiatores. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>