<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Huius autem quaestionis solutio de hominis uita sine<lb n="5"/>
            ulla subreptione uel praeoccupatione peccati propter cotidianas <lb/>
            etiam nostras orationes maxime necessaria est. sunt enim quidam <lb/>
            tantum praesumentes de libero humanae uoluntatis arbitrio, ut ad <lb/>
            non peccandum nec adiuuandos nos diuinitus opinentur semel ipsi <lb/>
            naturae nostrae concesso liberae uoluntatis arbitrio. unde fit<lb n="10"/>
            consequens, ut nec orare debeamus, ne intremus in temptationem, <lb/>
            hoc est ne temptatione uincamur, uel cum fallit et praeoccupat <lb/>
            nescientes uel cum premit atque urguet infirmos. quam sit autem <lb/>
            noxium et saluti nostrae, quae in Christo est, perniciosum atque <lb/>
            contrarium ipsique religioni, qua inbuti sumus, et pietati, qua deum<lb n="15"/>
            colimus, quam uehementer aduersum, ut pro tali accipiendo beneficio <lb/>
            dominum non rogemus atque in ipsa oratione dominica: ne <lb/>
            nos inferas in temptationem frustra positum existimemus, <lb/>
            uerbis explicare non possumus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>