Huius autem quaestionis solutio de hominis uita sine ulla subreptione uel praeoccupatione peccati propter cotidianas etiam nostras orationes maxime necessaria est. sunt enim quidam tantum praesumentes de libero humanae uoluntatis arbitrio, ut ad non peccandum nec adiuuandos nos diuinitus opinentur semel ipsi naturae nostrae concesso liberae uoluntatis arbitrio. unde fit consequens, ut nec orare debeamus, ne intremus in temptationem, hoc est ne temptatione uincamur, uel cum fallit et praeoccupat nescientes uel cum premit atque urguet infirmos. quam sit autem noxium et saluti nostrae, quae in Christo est, perniciosum atque contrarium ipsique religioni, qua inbuti sumus, et pietati, qua deum colimus, quam uehementer aduersum, ut pro tali accipiendo beneficio dominum non rogemus atque in ipsa oratione dominica: ne nos inferas in temptationem frustra positum existimemus, uerbis explicare non possumus.