<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Sunt ergo in terra iusti, sunt magni, fortes, prudentes, <lb/>
            continentes, patientes, pii, misericordes, temporalia mala omnia <lb/>
            propter iustitiam aequo animo tolerantes; sed si uerum est, quia et<lb n="15"/>
            uerum est: si dixerimus, quia peccatum non habemus, <lb/>
            nos ipsos decipimus et: non iustificabitur in conspectu <lb/>
            tuo omnis uiuens, non sunt sine peccato nec quisquam eorum <lb/>
            tam arroganter insanit, ut non sibi pro suis qualibuscumque peccatis <lb/>
            dominica oratione opus esse arbitretur. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>