Sunt ergo in terra iusti, sunt magni, fortes, prudentes, continentes, patientes, pii, misericordes, temporalia mala omnia propter iustitiam aequo animo tolerantes; sed si uerum est, quia et uerum est: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, non sunt sine peccato nec quisquam eorum tam arroganter insanit, ut non sibi pro suis qualibuscumque peccatis dominica oratione opus esse arbitretur.