<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Non igitur praeclarum illud testimonium dei, quo <lb/>
            laudatus est Iob, contrarium est ci testimonio, quo dictum est: <lb/>
            non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, quia <lb n="5"/>
            non id persuadet prorsus in illo nihil fuisse, quod uel ab ipso ueraciter <lb/>
            uel a domino deo recte reprehenderetur, quamuis iam iustus <lb/>
            et uerax dei cultor et ab omni malo opere se abstinens non mendaciter <lb/>
            diceretur. haec enim de illo uerba sunt dei: animo aduertisti <lb/>
            in puerum meum Iob? non enim est illi homo similis <lb n="10"/>
            super terram, sine querella, iustus, dei cultor, <lb/>
            abstinens ab omni opere malo. primis uerbis ex hominum <lb/>
            qui sunt in terra comparatione laudatur; proinde omnibus qui tunc <lb/>
            in terra iusti esse poterant excellebat. non ergo ipse propterea nullum <lb/>
            peccatum omnino habebat, quia in profectu iustitiae ceteros anteibat. <lb n="15"/>
            deinde adiungitur \'sine querella\', de cuius uita nemo iuste <lb/>
            quereretur; \'iustus\',qui tanta morum probitate profecerat, ut nullus <lb/>
            ei esset aequandus; \'uerus dei cultor\', quippe etiam suorum peccatorum <lb/>
            uerax humilisque confessor; \'abstinens se ab omni opere <lb/>
            malo\', mirum si ab omni etiam uerbo et cogitatu malo. quantus <lb n="20"/>
            quidem lob fuerit ignoramus; sed nouimus iustum, nouimus etiam <lb/>
            in perferendis horrendis tribulationum temptationibus magnum; <lb/>
            nouimus non propter peccata, sed propter eius demonstrandam <lb/>
            iustitiam illa omnia fuisse perpessum. uerum tamen haec uerba.

<note type="footnote"> 5 Ps. 142, 2 9 lob 1, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 fneiit2 <hi rend="italic">querela Lm2Vm2KAM quaerella S querela P damnauit Lm2. <lb/>
            VmZ 2 extimauit SG cstimabit A 3 illud pclarum V di d.mZG quoil L</hi> <lb/>
            4 ei] et 0 testimonium CM <hi rend="italic">quod LVmlCM</hi> G pcrsuadcns .1 <hi rend="italic">fuissct Lml <lb/>
            8 hab Lml opere malo bd 9di sunt A animaduertisti r An non</hi> <lb/>
            aducrtisti <hi rend="italic">b</hi> 10 similis <hi rend="italic">s.l.G</hi> 11 et 16 querela <hi rend="italic">Lm2Vm2 PGKm2AMTbd quae-</hi> <lb/>
            rella S quaerela <hi rend="italic">Kml post</hi> iustus <hi rend="italic">add. s.l</hi>. ucrns <hi rend="italic">Lm?bd, lort. recle;cj.lin. 18 et S <lb/>
            12 abstinens se Md ominum Lml 13 qui] add. tunc S<lb/>
             conparatione-terra om. 8 14 potuernnt zd ipsi Lml 15 hab*cbat Lhabe-</hi> <lb/>
            bant .1 anteiiibat <hi rend="italic">Sml</hi> iustitia anteibit (a s. i m\'2)T\' 16 adiunjratnr <hi rend="italic">Kml <lb/>
            post quere*la add. s.l. id est Lm2 lieinmo L</hi> 17 quaercretur <lb/>
            <hi rend="italic">SKml</hi> tantu more <hi rend="italic">(u s.c)Aml</hi> prouitate <hi rend="italic">LmlSmlVmlG</hi> pro- <lb/>
            <hi rend="italic">fcctus erat Lm2 proficerat A aut Kml</hi> nullus ei] <hi rend="italic">nulli rei Lm1SVPG</hi> <lb/>
            19 abtinens <hi rend="italic">G</hi> 20 nimirum <hi rend="italic">P</hi> malo (m <hi rend="italic">s. I. m3)</hi> r; <hi rend="italic">cj. in Praet. descr. cod. P<lb/>
             22 ini A</hi> orrendis <hi rend="italic">Lml</hi> horrcdis <hi rend="italic">Iiml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="90"/>
            quibus a domino laudatur, possent etiam de illo dici, qui condelectatur <lb/>
            legi dei secundum interiorem hominem, uidet autem aliam <lb/>
            legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, praesertim <lb/>
            quiadicit:non quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, <lb/>
            hoc ago. si autem quod odi malum, hoc facio, iam non<lb n="5"/>
            ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. <lb/>
            ecce et iste secundum interiorem hominem alienus est ab omni opere <lb/>
            malo, quia illud non operatur ipse, sed quod in carne eius habitat <lb/>
            malum; et tamen cum illud ipsum, quo condelectatur legi dei, non <lb/>
            habeat nisi ex gratia dei, adhuc liberationis indigens clamat: miser<lb n="10"/>
            ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? <lb/>
            gratia dei per lesum Christum dominum nostrum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>