lob autem post tam magnum de illo iustitiae testimonium dei quid dicat ipse uideamus. in ueritate, inquit, scio, quia ita est. quemadmodum enim iustus erit ante dominum? si enim uelit contendere cum eo, non poterit oboedire ci. et paulo post: quis, inquit, iudicio eius aduersabitur? quodsi fuero iustus, os meum impie loquetur. iterum paulo post: scio, inquit, quia inpunitum me non dimittit. quia sum impius, quare non sum mortuus? quodsi purificatus niue et mundatus fuero mundis manibus, sufficienter in sordibus me tinxisti. item in alio suo sermone: quia conscripsisti, inquit, aduersus me mala et induisti me iuuentutis meae peccata et posuisti pedem meum in prohibitione, seruasti omnia opera mea et in radices pedum meorum inspexisti, qui ueterescunt sicut uter uel sicut ucstimcntum a tinea comestum. homo enim natus ex muliere parui est temporis et plenus iracundia et, sicut flos cum flor uit et decidit, discessit, sicut umbra non manet. nonne et huius curam fecisti uenire in iudicium tuum? quis enim erit mundus a sordibus? nemo, nec si unius diei fuerit uita eius. et paulo 2 Dan. 9, 20 6 lob 9, 2. 3 9 lob 9, 19. 20. 28-31 15 lob 13, 26-14,5 1 distincti Vml se om. z CMTbd distinctionem Lm1 2 coramciulens YmlK 3 mei om. VPM d quis—detectat in mg. m2K hic S uic Lm1 Km1 contradicat Lm2 quã amI 4 quid] quis C 5 postain LmlYml iustitiae om. r, sed cf. p. 86, 8 Gdis.l.m2\'K Tenimom. LSYPb crit] add. homo zbd,sedef. p. 86,11 8 dmGm1 enim] autein z CMTbd 9 inquit quis Kb 12 dimittet Lm2 dimittis M, cf. ἐὑσεις 13 muiulandis manibus .1 14 uincxisti Yml 15 sermonc (mone s.l.mSyC ! coitsripsisti Lilli aduersum -4 16 iuu. meae pecc. s.l.mZL 17 proititione L pro- hibicione K opera] peccata V opera (in mq . at peccata) b 18 conspexisti KACb ueterascunt Ym2Abd 19 comestum LK 20 enim om.I1 . parui (par in ras.)LS praui YmlGml pauci KCT, cf. p. 87, 1 ec s. cJ-p . ê..l 21 iracundiae Lm2 flornerit LSVPb descessit b 22 uius Lml cura AC 23uis.l.m2C mundus erit K inmundus erit C mundus (ns.i.»n2)V 24 uitae K. post: dinumerasti, inquit, necessitudines meas et nihil te latuit de peccatis meis; signasti peccata mea in folliculo et adnotasti si quid inuitus commisi. ecce et Iob confitetur peccata sua et in ueritate se dicit scire, quia non est iustus quisquam ante dominum. et ideo iste hoc in ueritate scit, quia, si nos dixerimus non habere peccatum, ipsa ueritas in nobis non est. proinde secundum modum conuersationis humanae perhibet ei deus tam magnum iustitiae testimonium; ipse autem se metiens ex regula illa iustitiae, quam sicut potest conspicit apud deum, in ueritate scit, quia ita est, et adiungit: quemadmodum enim iustus erit ante dominum? si enim uelit contendere cum eo, non poterit oboedire ei, idest:\'si iudicandus ostendere uoluerit non in se inueniri posse quod damnet, non poterit oboedire ei\'; amittit enim etiam illam oboedientiam, qua oboedire posset praecipienti confitenda esse peccata. unde quosdam increpat dicens: quid uultis mecum iudicio contendere? quod ille praccauens: ne, inquit, intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. ideo etiam dicit Iob: quis enim iudicio eius aduersabitur? quodsi fuero iustus, os meum impie loquetur; hoc est enim: \'si me iustum dixero contra iudicium eius, ubi perfecta illa iustitiae regula me conuincit iniustum, profecto impie loquetur os meum, quia contra dei ucritatem loquetur\'.