Danihel uero post orationem, quam fudit deo, de se ipse dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino deo meo. propterea, nisi fallor, per supra memoratum Hiezechielem cuidam superbissimo dicitur: numquid tu sapientior quam Danihel? neque hic dici potest, quod quidam contra orationem dominicam argumentantur, quia etsi orabant eam, inquiunt, sancti et perfecti iam apostoli nullum omnino habentes peccatum, non tamen pro se ipsis, sed pro inperfectis et adhuc peccatoribus dicebant: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, ut per hoc, inquiunt, quod dicerent \'nostra\', in uno esse corpore demonstrarent et illos adhuc habentes peccata et se ipsos, qui iam carebant omni ex parte peccato . in Danihele certe hoc non potest dici, qui, ut credo, tamquam propheta praeuidens hanc aliquando praesumptionem futuram, cum in oratione saepe dixisset \'peccauimus\', non ita nobis exposuit, cur hoc dixerit, ut ab illo audiremus: \'cum orarem et confiterer peccata populi mei domino deo meo\', nec adhuc distinctione confusa, ut esset incertum propter unius corporis societatem. si diceret: \'cum peccata nostra confiterer domino deo meo\', sed omnino 2J 2 ci. Gen. 6,9. Eccli. 44,17. II Petro 2,5. Dan. 6,22. lob 1,8 5 cf. Gen. 9,21 8 Dan. 9, 20 10 Iliez. 28,3 12 Polagiani (?) 15Matth.6,12 21 cf. Dan. 9,5.6.10 22 cf. Dan. 9, 20 1 disserere A exqiiirere M 2 ista Lmlsrml PO iusti M praeminucrint LVmlbpminucrit SPG posthoc eras. prophetico bisscr. L 3et aliis—sobrius in mg. m20 4 so**brius L 5 subrepserit K surrepsit A suprexit C noae L *ebrius A 7 daniel CliJbd ipso Ab 8 dicit s.l.m2K 9 meo s.l.m2G 10 iezehihelem L hczechielem K iezechielcm G hiezechielum C 11 danielGil/Jd 13 orabat KtIlI ea Lm2 inqui ut Lml iniqui ut SPG ut (s.l.) iniqui ut V habentes omnino K 14 se s.l.O 15 demitte Gm1 17 demonstraret Kml 19 danihel V Daniele d potes Lral 20 propcta Lm] aliquando semel eras. L praesumtioncm L 21 orationes K 22 cur] cii P 23 peccata] add . mea et Kb ne AC 24 confusa-nostra in mg.m2A corpris Lm1 tam distincte, tam quam de se ipsa distinetione satagens eamque maxime uehementerque commendans: peccata, inquit, mea et peccata populi mei. quis huic euidentiae contradicit, nisi quem plus delectat defensare quod sentit quam quid sentiendum sit inuenire?