<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Frustra itaque nonnulli etiam illud argumentantur, <lb/>
            ut dicant: <hi rend="italic">si peccator genuit peccatorem, ut paruulo eius reatus originalis<lb n="15"/>
            peccati in baptismi acceptione soluatur, etiam iustum gignere <lb/>
            debuit</hi>. quasi ex hoc quisque carnaliter gignat, quod iustus est, et non <lb/>
            ex hoc potius, quod in membris eius concupiscentialiter mouetur et ad <lb/>
            usum propagandi lex peccati mentis lege conuertitur. ex hoc ergo <lb/>
            gignit, quod adhuc uetustum trahit inter filios saeculi, non ex hoc,<lb n="20"/>
            quod in nouitatem promouit inter filios dei; filii enim saeculi <lb/>
            huius generant et generantur. inde et quod nascitur tale est, <lb/>
            quia quod nascitur de carne, caro est. iusti autem non <lb/>
            sunt nisi filii dei. in quantum autem sunt filii dei, carne non gignunt, <lb/>
            quia spiritu et ipsi, non carne nati sunt. sed ex hoc carne gignunt, <lb n="25"/>
            quicumque eorum gignunt, ex quo nondum in nouitatem perfectam

<note type="footnote"> 1 cf. Ioh. 3, 5 2 1 Ioh. 3, 2 11 cf. I Ioh. 1, 8 12 cf. Ps. 36, 10 <lb/>
            15 Pelagiani 19 cf. Rom. 7, 23 21 Luc. 20, 34 23 cf. Ioh. 3, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sumus (su <hi rend="italic">s.l.m2)L</hi> sps <hi rend="italic">LmlSPGA</hi> renouati <hi rend="italic">zd, b in iexlu<lb/>
             2 ioanncs Gd dilectisimi Lml posl inquit cdd. nunc d 3 apparuid Lml <lb/>
            quod] quid LmlVm2Gd ho Lml 4 re corr.ml ex spe A</hi> 6 uidemus S <lb/>
            ei ct similcs <hi rend="italic">b</hi> ei similes <hi rend="italic">d</hi> 7 cepimus LS\' <hi rend="italic">8 disimile3 Lml</hi> 9 regenerantes AJI <lb/>
            <hi rend="italic">fili A 10 disimili Lml 11 quia om. r 12 dcccpimus Vml sedneimus M <lb/>
            13 q: res Lml iuuenies K 15 sc Kml</hi> parniilo <hi rend="italic">(us s. 0 m2)K <lb/>
            reatns K originali Gml 17 ho Lml iustu KmlGmlAC</hi> 18 potius <lb/>
            <hi rend="italic">om. z d quo Kb 19 peccati (ti s.l.m2)L</hi> 21 nouitate r <hi rend="italic">promisit Gml</hi> <lb/>
            fili <hi rend="italic">LmIVml</hi> 22 **gencrant <hi rend="italic">L</hi> 23 quia] <hi rend="italic">add. et zbd</hi> 24 fili <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            carne A gignit <hi rend="italic">Ga.c</hi>. 23 **spiritu <hi rend="italic">V</hi> ct <hi rend="italic">om. b</hi> set (t ml <hi rend="italic">saepe) L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="83"/>
            totas uetustatis reliquias commutarunt. unde quisquis filius de hac <lb/>
            parte nascitur uetusta et infirma, necesse est ut etiam ipse uetustus <lb/>
            sit et infirmus; idcirco oportet ut etiam ipse in aliam generationem <lb/>
            per remissionem peccati spiritu renouetur. quod si in eo non fit, <lb/>
            nihil ei proderit pater iustus; spiritu enim iustus est, quo eum non <lb n="5"/>
            genuit. si autem fit, nihil ei oberit etiam pater iniustus; iste enim <lb/>
            gratia spiritali in spem nouitatis aeternae transitum fecit, ille autem <lb/>
            mente carnali totus in uetustate permansit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>